Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/239

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

217

Januae, pro Tribunale sedeus ad solitum bancum juris, viso, lecto et insinuate dicto privilegio, suam auctoritatem, et Communis Januae interposuit, pariter et decretum, laudans, statuens, et decernens, praedictam registrationem, et omnia et singula supradicta habere et obtinere debere perpetuam roboris firmitatem, et praedicto exemplo, et registrationi adhiberi debere eandem fidem, vim, et robur, quemadmodum adhiberetur supradicto aulertico Privilegii supradicti. Et haec omnia fecit dictus Dominus Judex, ad instantiam et requisitionem nobilis viri, D. Luchesii de Spinulis de Loculo, seu Domini Juliani Grilli, Procuratoris ejusdem nobilis viri D. Luchesii, de cujus procuratione constat publico instrumento, scripto manu Simonini quondam Francisci Notarii, millesimo trecentesimo sexagesimo octavo die nona mensis julii, habentis ad haec suffciens mandatum, vigore dicti instrumenti procurae a praedicto nobili D. Luchesio, timentis de amissione dicti instrumenti, et asserentis dicto nomino hoc facere justa de causa. Haec omnia acta sunt Januae in Palatio novo Communis ad bancum ejusdem Domini Judicis, et assessoris, Domini Potestatis Januae, anno Dominicae nativitatis millesimo tercentesimo sexagesimo octavo, indictione quinta, secundum cursum Januae, die quarta septembris, hora tertiarum, praesentibus testibus ad haec vocatis specialiter, et rogatis, Luchino Camillo de modulo, Guizardo de Sancto Eusebio, Insperio et Bartholomeo de petra, filio Nicolini.

Hic cadit signum tabellionatus — Ego Luchinus de Clavaro, filius Joannis, Sacri Imperii auctoritate Notarius, praedictum exemplum supradicti privilegii Imperialis, ut supra scriptum et exemplatum, ab autentico privilegii in pergameno scripto, et bullato cum sigillo pendente, ut supra dictum est, vidi, legi, auscultavi diligenter, et fideliter una cum Damiano de Ortis de Varagine, Nicolao de Testana, et Emanuele de Fontanegio, Notariis, et in praesentia suprascripti Domini Judicis, et quia utrumque concordare inveni, in eiusdem exempli testimonium, et plenam fidem me subset ipsi, signumque meum instrumentorum apposui consuetum.