Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/240

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
218

Hic cadit signum tabellionatus — Ego Emanuel de Fontanegio, filius Joannis, Imperiali auctoritate Notarius, praedictum exemplum supradicti Privilegii Imperialis at supra scriptum, et exemplatum ab autentico privilegii in pergameno scripto, et bullato cum sigillo pendente, ut supra dictum est, vidi, legi, et auscultavi diligenter, una cum Damiano de Ortis de Varagine Nicolao de Testana, et Luchino de Clavaro Notariis, et in praesentia suprascripti Domini Judicis, et quia utrumque inveni concordare, in ejusdem testimonium, et plenam fidem me subscripsi, signumque meum instrumentorum apposui consuetum.

Hic cadit signum tabellionatus. — Ego Nicolaus de Testana, Sacri Imperii Notarius, praedictum exemplum suprascripti privilegii Imperialis, ut supra scriptum et exemplatum ab autentico privilegii in pergameno scripto, et bullato cum sigillo pendente, ut supra dictum est, vidi, legi, auscultavi diligenter, et fideliter, una cum Damiano de Ortis de Varagine, Luchino de Clavaro, et Emanuele de Fontanegio Notariis, in praesentia suprascripti Domini Judicis, et quia utrumque inveni concordare, in ejusdem testimonium, et plenam fidem me subscripsi, signumque meum instrumentorum apposui consuetum.


DOCUMENTO VIII.


L’Imperatore Ferdinando I erige in Contea il feudo di Tassarolo e concede al Conte con altri privilegi quello della Zecca. (Estratto dall'Archivio della Famiglia ).

Ferdinandus divina favente clementia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Esclavoniaeque Rex, Infans Hispaniarum, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae, Stiriae, Carintiae, Carniolaeque, Marchio Moraviaeque, Dux Lucemburgiae, ac Superioris et