Vai al contenuto

Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/241

Da Wikisource.

219

Inferioris Silesiae, Wirtembergae et Teckae, Princeps Sveviae, Comes Habsburgi, Tiroli, Ferretis, Kyburgi et Goritiae, Landgravius Alsatiae, Marchio Sacri Rom. Imperii Burgoviae ac Superioris et Inferioris Lusatiae, Dominus Marchiae Sclavonicae, Portus Naonis et Salinarum etc.

Ad futuram rei memoriam recognoscimus et notum facimus tenore praesentium universis Imperatoriae Maiestati ac celsitudini latissimus quidem declarandae amplificandaeque gloriae ac dignitatis suae campus patet; si autem ulla in re laus ac dignitas ejus consistit, in eo certo studio sese in primis extollit, quod justitiae et aequabilitati, quae nimirum suum cuique tribuitur, tuendae et conservandae impendit, eo cogitationes et curas suas convertens, ut non modo depravati sceleratiq. perditorum hominum mores, severitate suppliici coerceantur et corrigantur, verum etiam, ut ij, qui alios probitate animi, vitaeque, et morum honestate, atque erga Sacrum Romanorum Imperium fides observantia ac meritis, ceterisque egregiis virtutibus antecellunt, uberioribus quoq. honorum praemiis condecorentur; Vis enim imperialis Regiaq. sublimitas similitudinem DEI Optimi Maximi, quem jugiter imitari debet, expressius referre potest, quam si in multos et potissimus bene meritos suam munificentiam et liberalitatem exercuerit. In qua sane muneris parte Divi praedecessores nostri Romanorum Imperatores ac Reges, non passi sunt officium suum a bene meritis desiderari, quod intelligerent, non tam ad sustinendam amplificandamque gloriam et existimationem suam id quam maxime pertinere, quam hujusmodi stimulis virtutem ipsam ali, et cum praesentes, tum posteros ad recte vivendum, ad laudem, ad decus et eadem studia allici, inflammari atque incendi. Hunc laudatissimum Divorum praedecessorum nostrorum morem et exemplum nos etiam quoque loco et tempore hucusq. secuti, in eandem curam et cogitationem semper incubuimus, ut optimi quique et de nobis ac Sacro Imperio Inclytaeque Domo nostrae Austriae praeclare meriti viri intelligerent, se non male posuisse operam, quam Nobis et Reipublicae impendissent, quin potius