Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/242

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
220

maximorum honorum praemia virtutis beneficio ab Imperiali splendore adeptos esse laetarentur, eorumque vestigiis posteri quoq. insisterent, etad eadem pulcherrima et honestissima studia capessenda, plenis quod ajunt velis contenderent, prout hanc ipsum animum et voluntatem nostram, nec deinceps unquam deponere vel mutare constituimus, et nunc potissimum in Nobili nostro, et Sacri Imperii fideli dilecto Marco Antonio Spinula, Angustini filio, serenissimi Principis Domini Maximiliani Regis Bohemiae filii nostri charissimi custodiae satellitum Praefecto omnibus declarandum et contestandum duximus. Nam ut omittamus cum generis et familiae suae nobilitatem et vetustatem, quod non est vulgare donum DEI, sed per se omni favore et commendatione dignum, tum et avorum et majorum suorum antiquissimam et constantissimam erga Duces praedecessores nostros Romanorum Imperatores ac Reges, Inclytamque Domum nostram Austriae fidem, observantiam et devotionem, et in primis patris sui Augustini Spinulae et patruorum suorum Caroli el Bartholomei, qui Divi quondam Caroli Quinti Imperatoris augustae memoriae, fratris et Domini nostri charissimi auspicia, pacis bellique tempore, singulari fidei constantia et alacritateseculi, praeclarae virtutis suae specimen multifariam ediderunt, eaque ratione non vulgarem meruerunt, ita quod vel hoc nomine dignus sit quem singulari benignitate, complectamur, propris virtutibus et mentis profecto adeo excellit, ut uberrimos quosque Caesareae nostrae beneficentiae fructus mereatur, quandoquidem ac plurimis usque annis quibus servitiis ser.mi Principis Domini Maximiliani Regis Bohemiae, Archiducis Austriae filii nostri charissimi addictus est, in his certe talem se praestitit, ut non solum maioribus suis nihil concessisse, sed eos etiam quodammodo hac parte superavisse videatur. Ideoque sicut ipse serenissimo Regi Bohemiae, filio nostro charissimo abunde satisfecit, ita etiam tam apud nos qui eadem benignitate, quae nobis juxta ac serenissimis filiis nostris praestantur accipere et recognoscere solemus quam apud dilectionem illius magnam gratiam inivit, quae ejus eximia probitas, fides, integritas, promptitudo et