Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/243

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

221

diligentia, quia dilectioni eique satis spectata fuere in diversis functionibus, quas apud dilectionem ejus et bello et pace obivit, ipsum quidem prae ceteris haud dubie, ob istiusmodi ipsius egregia merita delegit, quem satellitibus suis praeficeret, et cui Regiae personae suae custodiam committeret. In quo quidem laudabili instituto eum deinceps adeo constanter permansurum confidimus, ut nihil in eo a quoquam desiderari queat, quod a viro Nobili deque Nobis ac Sacro Romano Imp.o inclytaque Domo nostra Austriae benemerenti studioso requirendum videatur. Cum itaque nobis idem Marcus Antonius Spinula humiliter exposuerit, patrem suum Augustinum ac fratres ejus Carolum et Bartholomeum Spinulas filiosq. Philippi habere, tenere et possidere Castrum, feudum, locum ac Jurisdictionem Tassaroli Dioecesis Genuensis, cum nonnullis bonis immobilibus in dicta Jurisdictione positis, cum suis Regaliis, pedagiis, molendinis, redditibus, homagiis et aliis ad dictum feudum spectantibus, aquis nemoribus sylvis, pascuis, bannitis, vasallis, piscationibus, venationibns, cum mero et misto Imperio, ac gladii potestate, et aliis omnibus praeminentiis; Et id Castrum et feudum ac Jurisdictionem quidem esse paternum et antiquum feudum, multis tamen modis per ipsos possessores ampliatum et melioratum, de quo Castro, feudo, ac Jurisdictione, et aliis praedicti praefati fratres Carolus et Bartholomeus carentes prole legitima e legitimo matrimonio suscepta, pro eorum partibus et portionibus donationem inter vivos fecerint, sub beneplacito nostro, ipsi Marco Antonio, eorum nepoti, retento et reservato sibi quoad viverint usufructu, dictum vero Augustinum patrem fecisse testamentum quo ipsi Marco Antonio soli reliquerit, non obstante quod alios filios legitimos et naturales habeat, portiones quas habet in dido Castro Tassaroli, et in locis Jurisdictionis Burgi et Busallae, Vallis Scripiae et Dioecesis Genuensis, cum suis aquis, aquarum decursibus, nemoribusque, sylvis, pascuis, bannitis, vasallis, piscationibus, venationibus, et aliis omnibus praeminentiis, ad dicta loca et Castra proportionibus quas in eis respective habet spectantibus, et cum homagiis, vasallis, mero et misto Imperio ac