Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/247

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

225

esset finita linea masculina dicti secundogeniti, vel aliorum ulterius genitorum, sequendo semper ordinem primogeniturae. Decedente autem ipso Marco Antonio sine filiis masculis de legitimo matrimonio natis, aut etiam deficiente ejus linea masculina de legitimo matrimonio nata, volumus et decernimus quod dictum Castrum et feudum Tassaroli, et dictae portiones dictorum locorum Burgi et et Busallae cum eorum respective Jurisdictione, Juribus et pertinentiis, ac bonis de quibus supra, spectent et pertineant ad majorem natu masculum de legitimo matrimonio natum, de agnatione ipsorum Augostini, Caroli et Bartholomei, nec possint praedicta loca, feuda, portiones et bona, seu aliquid eorum per aliquem ex filiis et descendentibus dicti Marci Antonii, nec per aliquem majorem natu de agnatione ipsorum Augustini, Caroli et Bartholomei fratrum alienari, vendi seu obligari, aut etiam legari, nec de eis, aut aliqua eorum parte, possit aliquis ex filiis et descendentibus ipsius Marci Antonii, nec aliquis major natu ut supra aliquo modo disponere tam in ultima voluntate, quam inter vivos, sed dicta loca, feuda, portiones et bona semper remaneant in agnatione dicti Augustini, Caroli et Bartholomei fratrum, ordine supradicto ijdemque ipsius Marci Antonii haeredes et successores teneantur memorata Castra, loca, Jurisdictions, bona et feuda, quotiescunque casus tulerit, a nobis et nostris in Imperio successoribus in feudum recognoscere, debitumque consuetum homagii, fidelitatis et subiectionis Juramentum praestare, omniaq. et singula agere, ad quae fideles Imperij vasalli tenentur, de Jure vel consuetudine, omni dolo, fraude vel simulatione pospositis. Porro quo clarius elucescat immensa nostra erga dictum Marcum Antonium Spinulam benignitas, Nos ex eadem nostra certa scientia, animoque bene deliberato, de Caesareae nostrae potestatis plenitude, maturo et sano accedente consilio dictum Castrum, feudum et locum ac Jurisdictionem Tassaroli, cum ejus districtu, territorio et pertinentiis, in verum Comitatum ereximus, ipsumque Marcum Antonium Spinulam, ejusque in dicto Castro, feudo, loco et Jurisdictione Tassaroli creavimus et nominavimus, inque gra-