Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/248

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
226

dum, dignitatem ac honorem, quo nostri et Sacri Imperii Comites praediti et exornati sunt, constituimus et ereximus, consortioque et coetui aliorum nostrorum et Sacri Romani Imperii vere natorum et procreatorum Comitum adjunximus et aggregavimus, omnibusque et singulis gratiis, honoribus, dignitatibus, libertatibus, privilegiis, praeminentiis, Juribus et consuetudinibus quibus caeteri nostri et Sacri Romani Imperii Comites utuntur, fruuntur et gaudent, donavimus et impertivimus, prout tenore praesentium erigimus, creamus, nominamus, constituimus, adiungimus, aggregamus, et impertimur, eumque et dictos suos in Castro dicto, feudo, loco et Jurisdictione, Tassaroli, per nos in Comitatum erecto successores, ad recipiendum, utendum et fruendum omnibus ac singulis ceterorum nostrorum et Sacri Imperii Comitum, honoribus, dignitatibus, gratiis, libertatibus, privilegiis, praeminentiis, antelationibus, Juribus et consuetudinibus, de nostrae Caesareae potestatis plenitude, vigore praesentium habiles, idoneos et participes reddimus: statuentes hoc nostro Edicto Caesareo quatenus ex nunc in antea perpetuis temporibus, praedictum Castrum, feudum, locus ac Jurisdictio Tassaroli, cum omnibus dominiis, Juribus et pertinentiis suis veri comitatus dignatem prae se ferre, ac praefatus Marcus Antonius Spinula, ejusque in eodem Comitatu, successores suprascripti, nostrotum et Sacri Romani Imperii Comitum nomen et dignitatem assequi et obtinere, ac tam in literis quam nuncupatione verbali, nec non rebus spiritualibus et temporalibus, Ecclesiasticis et prophanis, et quibuscunque aliis negotiis et actibus pro ejusmodi Comitatibus, censeri, haberi et teneri debeant, ac generaliter omnibus et singulis honoribus, dignitatibus, gratiis, libertatibus, privilegiis, indultis, Juribus et consuetudinibus, quibus ceteri nostri et Sacri Romani Imperii Comites utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent, uti, frui, potiri et gaudere possint et valeant, omnibus impedimentis et controversiis sepositis. Mandantes idcirco universis et singulis Electoribus, Principibus, tam Ecclesiasticis quam Saecularibus, Archiepiscopis, Episcopis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Nobilibus, Clientibus,