Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/249

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

227

Capitaneis, Vicedominis, Praefectis, Castellanis, Locumtenentibus, Officialibus, Heroaldis, Caduceatoribus, Burgi-Magistris, Judicibus, Consulibus, civibus et generaliter omnibus et singulis nostris, ac Sacri Romani Imperii sudditis ac fidelibus dilectis, cujuscunque dignitatis, gradus, ordinis aut praeminentiae existant, hoc Edicto nostro, ut saepedictum Marcum Antonium Spinulam, ejusdemque in eodem Castro, feudo, loco et Jurisdictionem Tassaroli suprascriptos haeredes et successores universos in infinitum descendentes, in dicti Comitatus per nos concessi, fastigio, titulo et honore, nec non gratiis et libertatibus ut praefertur quiete permanere, illisque absque impedimenta aut obstaculo ullo quiete et pacifice uti, frui et gaudere sinant, et permittant, et alios quoque pro viribus cohibeant, ne aliquid in contrarium tentent aut moliantur. Et quia nos ejusdem Marci Antonii et majorum suorum, tam egregia merita inducunt, ut ejus securitati et commodis benignitate nostra Caesarea, et omni parte jugiter prospicere et consulere cupiamus, eumdem Marcum Antonium Spinulam Comitem cum jam dicto ejus Comitatu, omnibusque supraenumeratis Juribus et pertinentiis, nec non cum praefatis portionibus Castri et locorum Burgi et Busallae, et tam ipsorum locorum hominibus et incolis, quam aliis bonis et rebus universis, tam nunc possessis, quam in futurum justo titulo acquirendis et possidendis, in nostram et Sacri Imperij tuitionem et salvamguardiam suscepimus, et tenore praesentium recipimus et assumimus, ita ut deinceps sit, teneatur et esse debeat, una cum ejusdem Comitatu, Castri, terris, locis, hominibus, bonis et rebus antedictis, sub hac speciali protectione tuitione et salvaguardia nostra, et Imperialis Aquilae nostrae perpetuo, salvus, protectus et securus ab omni gravamine et oppressione, et ab onere hospitandorum militum et stipendiariorum, quodque omnibus et singulis privilegiis, gratiis, franchigiis, immunitatibus, libertatibus, exemptionibus et praerogativis frui debeat et gaudere quibus alii sub nostra et Imperij Sacri protectione, tuitione et salvaguardia constituti gaudent et fruuntur consuetudine vel de Jure, dummodo tamen unicuique actionem ha-