Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/251

Da Wikisource.
Vai alla navigazione Vai alla ricerca

229

et omnes praefati ejus in dicto Comitatu haeredes et successores legitimi, absque omni impedimento et obstaculo, possint et valeant in dicto Comitatu Tassaroli deinceps in perpetuum monetam auream, argenteam et aeream, bonam tamen, sinceram et justam, nec deteriorem illa, quae ut antedictum est, a ceteris Italiae Principibus, Proceribus, ac rebuspublicis Sacro Romano Imperio subiectis juxta tenorem et praescriptum privilegiorum ipsis desuper a Divis Romanorum Imperatoribus atque Regibus concessorum cuditur, cudere seu cudi facere, iisque omnibus et singulis gratiis, libertatibus, privilegiis, immunitatibus, praerogativis ac Juribus in hac parte, uti, frui, potiri ac gaudere, quibus caeteri Sacri Romani Imperij Principes et Ordines monetam cudendi facultatem habentes utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent, consuetudine vel de Jure, omni impedimento et contradictione postposita. Postremo, ut suprascriptis beneficiis, gratiis, indultis, praerogativis, libertatibus et concessionibus corollarii instar aliud quoque ornamenti genus addamus, ex eadem certa scientia, animoque deliberato, sano accedente consilio, deque nostra Caesareae potestatis plenitudine, saepedictum Marcum Antonium Spinulam Sacri Lateranensis Palatii aulaeque nostrae Caesareae et Imperialis Consistorii Comitem fecimus, creavimus, ereximus, et Comitatus Palatini titulo clementer insignivimus, prout tenore praesentium facimus, creamus, erigimus, attollimus et insignimus, atque aliorum Comitum Palatinorum numero et consortio gratanter aggregamus et adscribimus. Decernentes et hoc Imperiali statuentes Edicto, quod ex nunc in antea omnibus et singulis privilegiis, gratiis, Juribus, immunitatibus, honoribus, exemptionibus et libertatibus uti, frui et gaudere possit et valeat, quibus caeteri Sacri Lateranensis Palatii Comites hactenus potiti sunt, seu quomodo libet poliuntur consuetudine vel de Jure. Dantes et concedentes ipsi praefato Marco Antonio Spinulae Comiti amplam facultatem et potestatem, qua possit et valeat per totum Romanorum Imperium et ubique terrarum facere et creare publicos Notarios, tabelliones et Judices ordinarios, ac universis personis, quae fide dignae, abiles