Vai al contenuto

Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/252

Da Wikisource.
230

et idoneae sint (super quo conscentiam ejus oneramus) Notariatus seu tabellionatus et Judicatus ordinarii officium dare et concedere, eosque et quemlibet eorum per pennam et calamarium (prout moris est) de praefatis investire; dummodo tamen ab ipsis Notariis publicis seu tabellionibus et Judicibus ordinariis per ipsum ut praemittitur creandis, et eorum quolibet, vice et nomine nostro et Sacri Romani Imperii debitum fidelitatis recipiat corporale et proprium Juramentum in hunc modum videlicet; quod erunt Nobis et Sacro Romano Imperio, et omnibus successoribus nostris Romanorum Imperatoribus et Regibus legitime intrantibus fideles, nec unquam erunt in Consilio ubi nostrum periculum tractetur, sed bonum et salutem nostram defendent fideliter et promovebunt, damna nostra pro sua possibilitate vetabunt et avertent; praeterea Instrumenta tam publica quam privata, ultimas voluntates, codicillos, testamenta, quaecunque Judiciorum acta, et omnia alia et singula quae cuilibet ipsorum ex debito dictorum officiorum facienda occurrent vel scribenda juste, pure, fideliter, omni simulatione, machinatione, falsitate et dolo remotis scribent, legent, facient atque dictabunt, non attendendo odium, pecuniam vel munera aut alias passiones seu favores, scripturas vero quas debebunt in publicam formam redigere in membranis mundis, non in chartis abrasis aut papyreis fideliter secundum terrarum consuetudinem conscribent, legent, facient atque dictabunt, causasque hospitalium et miserabilium personarum, nec non pontes et stratas publicas pro viribus promovebunt, sententiasque et dicta testium donec publicata fuerint et approbata sub secreto fideliter retinebunt, ac omnia et singula recte, juste, pure facient quae ad dicta officia quomodolibet pertinebunt consuetudine vel de Jure; quodque hujusmodi Notarij publici seu Tabelliones et Judices Ordinarii per te saepe dictum Marcum Antonium Comitem creandi, possint et valeant per totum Romanorum Imperium et ubilibet terrarum facere scribere et publicare contractus, Judiciorum acta, Instrumenta et ultimas voluntates, Decreta et authoritatem interponere in quibuscunque contractibus, requiren-