Vai al contenuto

Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/290

Da Wikisource.
268

quod, cum Nobis nostri et Sacri Imperii fideles dilecti, ac devoti, Nobis grati Joannes Baptista Spinula, quondam Joannis Stephani, ejusque Tutores atque Curatores Ambrosius, Baptista et Portia Spinula d’Oria, humillime Nobis in memoriam revocari curarint, quem in modum per sententias in Judicio nostro revisorio in causis super feudi nostri Imperialis Vergagni, sive Mongiardini, vallis Borberiae villae S. Nazarii, villarum domus S. Martini, S. Mariae Vighi, Feghini, ac loci Cantalupi tribus quartis partibus controversis latas, easdem tres quartas partes praedicto Joanni Baptistae Spinolae quondam Stephani adjudicavimus, investiturasque quondam Francisco Spinulae clementissime datas, tamquam legitime impetratas confirmandas: alias vero binas 27 aprilis anni superioris 1660, nostris et Sacri Imperii fidelibus dilectis Raphaeli, et illustri Marchioni Neapolioni, fratribus Spinulis, super duabus quartis partibus fideicommisso affectis aliaque tertia parte libera et exempte concessas, cassandas esse, pronunciaverimus: Ac praeterea reliqua etiam ejusdem feudi quarta pars jure crediti adhuc a modo dictis Neapolione et Raphaele fratribus Spinulis possessa, vigore antiquarum investiturarum dicto quondam Francisco Spinulae concessarum tenor sequitur in haec verba:

Inserantur etc.

Proindeqne praedictus Joannes Baptista Spinula adhuc minorrennis, dictique ejus Tutores et Curatores humillime nobis supplicaverint, ut, quoniam Nos, tamquam Romanorum Imperatorem, respectu feudi hujus integri in supremum, directum et immediatum Dominum recognoscere, et solitum Nobis fidelitatis juramentum praestare desideret, cassatis suprafatis Investituris 27 aprilis anni superioris 1660 fratribus Spinulis, Commendatori Raphaeli, et Marchioni Neapolioni concessis, se supradictarum vigore sententiarum (cum reliqua quarta pars jure creditorum a modo dictis fratribus adhuc possessa jam pridem, et citra quaestionem ad se sit devoluta) nunc de feudo hoc integraliter investire clementer dignaremur; Nos benigna ratione habita optimi et integerrimi studii, quo universa Spinularum familia,