Vai al contenuto

Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/291

Da Wikisource.

269

sicque dicti etiam Joannis Baptistae majores, divos quondam Imperatores, Praedecessores Nostros, Sacrumque Imperium jugiter coluerint, Nosque ipse Joannes Baptista, praedictique ejus Tutores et Curatores etiamnunc colunt, ac deinceps quoque pari devotione, fide atque obsequio incessanter culturos esse confidimus, ipsique ita facere pollicentur ac debent: ex certa scientia animo bene deliberato, sano accedente consilio, ac de Caesareae nostrae potestatis plenitudine investituris suprafatis Commendori Raphaeli, et Marchioni Neapolioni Spinulis, fratribus ante hoc 27 aprilis anno 1660 super tribus quartis partibus feudi hujus Imperialis Vergagni concessis plene cassatis; priores supra insertas Investituras Franco quondam Spinulae filio, quondam Balthasaris ac alteri Franco quondam Joannis Baptistae Spinulae anno hujus saeculi quadragesimo tertio, a Domino genitore nostro Ferdinando Tertio Rom. Imperat. pientissimae memoriae, Praedecessore Nostro gloriosissimo, concessas, saepius dicto Joanni Baptistae Spinulae minorenni, quondam Joannis Stephani benigne confirmaverimus et ratificaverimus, simulque eidem memoratisque Tutoribus, saepius dictum locum et Castrum Vergagni, Territorii Mongiardini, vallis Borberiae, villae S. Nazarii, villarum Domus S. Martini, S. Mariae Vighi, Feghini, ac loci Cantalupi, cum omnimoda Jurisdictione, mero et mixto imperio, ac gladii potestate, aliisque juribus, redditibus, territoriis, pedagiis, molendinis et pertinentibus, ac regalibus quibuscumque, quae Nobis et Sacro Romano Imperio competunt, vel competere possunt, in feudum dederimus ac concesserimus, ipsoque de omnibus et singulis gratiose infeudaverimus atque investiverimus, quemmadmodum vigore harum clementer damus, concedimus, infeudamus atque investimus, quidquid ipsis in praemissis dare, concedere, investire atque infeudare possumus, valemus aut debemus: recepto tamen prius debito superinde fidelitatis et homagii juramento, quod Nobis legitime constitutus eorum Procurator, honorabilis, doctus, fidelis Nobis dilectus, atque ad Aulam Nostram Caesaream Agens, Joannes Franciscus Bernardi, J. V. D. Vicario nomine atque in