Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/101

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

87

ptis et ordinatis per ipsum Illustrissimum Testatorem associari, quibus solvi voluit ratione elemosinae quantum infrascriptis suis fideicomissariis, et executoribus visum fuerit.

Item legavit hospitali Pammatoni Januae solidos quinque ianuinorum.

Interrogatus a me Notario infrascripto an velit aliquid relinquere spectato offitio suffragii pauperum Genuae. Respondit quod non etc.

Item, cum semper ipse Ill.mus et Ex.mus D. Testator unice dilexerit, et diligat tamquam filios Ill.mum D. Johannem Andream Doria ipsius Ill.mi et Ecc.mi Testatoris locumtenentem et Illustrissimum Dominum Paganum Doria filios q. Recollendae memoriae Ill.mi Domini Johannetini Doria, ideo dicto Ill.mo D. Johanni Andreae eius locumtenenti legavit et legat omnes et singulas eius triremes quas nunc habet et habebit instructas cum omnibus apparatibus, armamentis, bellicis instrumentis, rebus, ac hominibus ad ipsum Ill.mum et Excellentissimum Testatorem spectantibus et pertinentibus, quem etiam et eiusdem Ill.mi D. Jo: Andreae successores et haeredes hortatur, et paterna monitione admonet, ut toto tempore eorum vitae debeant Catholico ac Serenissimo Hispaniarum, et utriusque Siciliae Regi etc. et eius descendentibus fideliter et diligenter inservire, et operam suam strenue pro-ut sperat firmiterque credit futurum fore, tam in rebus maritimis, quam in aliis in quibus suae Majestati usui esse poterunt, navare, et quatenus dictus Ill.mus D. Johannes Andreas sine masculis decederet de legitimo matrimonio natis seu nascituris vult, quod eidem Ill.mo D. Jo: Andreae in dictis triremibus cum omnibus praedictis succedat dictus Ill.mus D. Paganus vel eius filij masculi legitimi et naturales, qui teneantur eo casu filiabus dicti Ill.mi D. Jo: Andreae solvere, pro earum dotibus, illud quod infrascriptis suis fideicomissariis, si vivent, alias duobus magis propinquis visum fuerit, habita ratione temporis facultatum, et dignitatis ipsorum fratrum, et filiarum. Et si dicti Ill.mi D. Jo: Andreas et Paganus sino masculis legitimis et naturalibus decederent, tunc filia maior ipsius Ill.mi D. Jo: Andreae debeat contrahere matrimonium cum uno ex nobilibus de Auria, non autem ex aggregatis, seu