Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/113

Da Wikisource.

99

quela, visu, et intellectu, et in sua bona ac sana existens memoria, volens codicillari et dicto suo testamento aliquid addere, ideo codicillando disposuit in omnibus ut infra. Videlicet quia ordinavit ultra jam disposita et ordinata circa humationem sui cadaveris, quod dictum suum cadaver efferatur copertum panno nigro cum ordine parvo aurei velleris, indutum more solito, pro ut solitum est fieri et servari in huiusmodi equitibus aurei velleris. In reliquis dictum suum testamentum et omnes alios codicillos per ipsum Ill.mum Codicillantem superius factos approbavit et confirmavit ac approbat et confirmat in omnibus et per omnia pro ut in eis respective continetur. Testes Spectabilis artium et medicinae doctor Dominus Joseph Ratus, D. Luchinus Boerius chirurgus q. D. Johannis, Antonius Pissina de Mediolano q: D. Jo: Jacobi, Jo: Petrus Ricardus q. Ricardi a secretis Suae Excellentiae et Johannes De Grasijs q. Bernardini de Ceva ad praemissa vocati et rogati.


V.


1560 indictione secunda secundum Januae cursum, die lunae undecima Martij in vesperis in loco praedicto.

In nomine Domini. Amen.

Cum varia mutabilisque sit voluntas hominis usque ad mortem, idcirco praephatus Ill.mus et Exc.mus D. Andreas Doria Amelphi princeps etc. sanus Dei gratia mente, loquela, visu, et intellectu et in sua bona ac sana existens memoria, volens codicillari et dicto suo testamento et codicillis aliquid addere, propterea codicillando disposuit in omnibus ut infra, videlicet quia legavit et legat omnia et singula loca ipsius testatoris, et de quibus ipse testator quommodocumque disponere potest sub quavis columna, et nomine sint Ill.o D. Pagano Doria filio q: Ill.i D. Joannis cum suis quibuscumque proventibus. In reliquis dictum suum testamentum et alios codicillos superius factos approbavit et confirmavit, ac approbat et confirmat virtute praesentis in omnibus et per omnia, et pro ut in ipsis, et uno quoque ipsorum respective continetur.