Pagina:Peregrinaggio di tre giovani figliuoli del re di Serendippo.djvu/3

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

IULIUS PAPA III.


M

OTU PROPRIO etc. Cum, sicut accepimus, dilectus filius Michael Tramezinus bibliopola Venetus nobis nuper exponi fecerit, ad communem omnium studiosorum utilitatem, sua propria impensa diversa opera Latina, et Italica: ipsa Italica tam ex Latino, et Hispanico idiomate translata, quàm Italica facere, minimeque; translata, hactenus non impressa imprimi facere intendat, dubitetque ne huiusmodi opera, postmodum ab aliis, sine eius licentia imprimantur, quod in maximum suum præiudicium tenderet; Nos propterea eius indemnitati consulere volentes, motu simili et certa scientia eidem Michaeli, ne prædicta opera, hactenus non impressa, et per ipsum imprimenda, per decem annos post eorundem operum, vel cuiuslibet ipsorum impressionem à quocunque sine ipsius licentia imprimi, aut ab ipsis, vel ab aliis vendi: seu in eorum apothecis, vel alias venalia, præterquam à dicto Michaele impressa, vel imprimenda teneri possint, concedimus, et indulgemus: Inhibentes omnibus, et singulis Christi fidelibus, tam in Italia, quàm extra Italiam existentibus præsertim bibliopolis, et librorum impressoribus, sub excommunicatione latæ sententiæ: In terris vero S.R.E. mediate, vel immediate subiectis, etiam ducentorum ducatorum auri, Cameræ Apostolicæ applicandorum, et insuper amissionis librorum poenis toties ipso facto, et absque alia declaratione, incurrenda, quoties


* ij