Pagina:Peregrinaggio di tre giovani figliuoli del re di Serendippo.djvu/4

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

contraventum fuerit, ne intra decennium ab impressione dictorum operum, nec cuiuslibet ipsorum respective computandum, dicta opera, tam Latina, quàm Italica, hactenus non impressa, et per ipsum Michaeæalem imprimenda sine eiusdem Michaelis expressa licentia, dicto decennio durante, imprimere, seu ab ipsis, vel aliis, præterquam à dicto Michaele impressa, et imprimenda, vendere, seu venalia habere, vel proponere, vel eas, ut supra, habere audeant. Mandantes universis Venerabilibus fratribus nostris Archiepiscopis, eorumque; Vicariis in spiritualibus generalibus et in statu temporali Sanctæ Rom. Eccl. etiam Legatis, et Vicelegatis sedis Apostolicæ, ac ipsius status gubernatoribus, ut quoties pro ipsius Michaelis parte fuerint requisiti, vel eorum aliquis fuerit requisitus eidem Michaeli efficacis præsidio assistentes, præmissa ad omnem dicti Michaelis requisitionem contra inobedientes, et rebelles per censuras Ecclesiasticas, etiam sæpius aggravando, et per alla iuris remedia auctoritate Apostolica exequantur: invocato etiam ad hoc (si opus fuerit) auxilio brachii secularis. Et insuper, quia difficile admodum esset præsentem Motum proprium, ad quælibet loca deferri; volumus, et Apostolica auctoritate decernimus, ipsius transumptis, vel exemplis etiam in ipsius operibus impressis, plenam, et eandem prorsus fidem ubique tam in iudicio, quàm extra haberi, quæ præsenti originali haberetur, et cum absolutione à Censuris ad effectum præsentium, et quod sola signatura sufficiat. Et ne de