Pagina:Pilati - Ragionamenti intorno la legge naturale e civile, 1766.djvu/15

Da Wikisource.

11

Quare magnæ sunt, atque infinitæ hisce de rebus populorum, doctorumque hominum dissensiones. Nam quod una natio turpe putat, id altera honestum arbitratur, et quod uni Philosopho videtur justum, id alter injustum reputat. Cujus dissensionis caussa in eo sita est, quod non, sicut omnium hominum idem est Instinctus, ita omnium eadem est Ratio, eadem mens, et idem intellectus. Itaque ut a diversis mentibus diversa ferri judicia necesse est; ita ab uno, eodemque omnium hominum Instinctu unus oritur, idemque sensus in omnibus. Quamobrem qui acriori præditi sunt ingenio, et satis firmum, maturumque judicium habent, ii ex r principiis recte positis, facilius, atque sæepius rectas consequentias ducunt, quam ii solent, quibus ingenium habetius nature contigit, aut quorum infirmum est judicium, qui facillime quaque in re decipiuntur, et in errores gravissimos incidunt. Nemo autem est, qui ingenio, et judicio cedere velit alteri, quique se altero inferiorem esse hisce facultatibus fateatur. Hinc nullus discordiarum finis est, quum quisque id, quod sibi videtur, optimum, verissimumque putet; contra quod alter sentit, ineptum, atque falsissimum judicet. Præterea ea est humani generis deploranda, miseraque conditio, ut plerique eorum, qui plurimum judicio valent, sæpe ingenio ad res inveniendas, et rationes, atque argumenta investiganda idoneo careant; contra in quibus summum admiramur ingenium, in eis plerumque judicium requiramus. Sed et qui utroque valet, quantum valeat, constare non potest, quum qui suo judicio sibi sapientissimus esse videtur, alie-


no