Vai al contenuto

Pagina:Pilati - Ragionamenti intorno la legge naturale e civile, 1766.djvu/16

Da Wikisource.
12

no sæpe mediocris, sæpe quoque stultissimus reputatur. At video placere plerisque, ut qua de re Nationes illæ, quæ cultæ numerantur, idem sentiunt, illud verissimum esse judicetur: quod mihi, ut vere loquar, nullo modo probatur. Nam primum quod hodie Nationes cultæ probare solent, id antiquissimis temporibus illi populi, quorum nomen ob animorum, ingeniorumque culturam maxime illustre erat, plerumque improbabant. Sic nos matri, sorori, et filiæ connubio jungi turpe, et Lege Naturæ vetitum esse putamus: at Persis hoc idem decorum, honestumque videbatur. Nos plures uxores ducere, et ductis nuncium remittere, ut rem injustam reprehendimus: contra Græcis, Romanisque id in more positum erat. Nos furta illicita esse putamus, at Lacædemones, aliæque nationes non solum non improbabant, verum etiam commendabant. Nos sodomiam contra naturam esse docemus, et Græcis palam in foris, et in scena laudabant. Possem longius hujus generis exempla enumerando procedere, sed notiora sunt, quam ut opus sit me in his morari diutius. Deinde et illud sciendum est, quod illæ Nationes, quarum hodie maxime mores, et doctrina commendantur, non omnes uno eodemque temporis momento repente cultæ extitere, sed una aliam paullatim docuit, et omnis cultura ab una aliqua natione ad aliam tempore procedente manavit. Quare quod hisce de rebus singulæ Nationes modo sentiunt, non singulorum populorum proprius est sensus, sed ejus solius populi inventum, atque judicium est, a quo reliqua, quæ ad mo-


res,