Pagina:Pilati - Ragionamenti intorno la legge naturale e civile, 1766.djvu/18

Da Wikisource.
14

to quam ante incertior fias, et quid tibi hisce de rebus sit statuendum, ignores. Præterea ego ita sentio: ipsas artes, atque disciplinas nostras vehementer obesse, quominus ne ad eam quidem veritatem, quæ non admodum in occulto latet, deprehendendam, atque eruendam evadamus idonei. Posset hoc quidem præclare præstari, si eo modo traderentur artes, et scientiæ, quo oporteret. Sed præceptorum, magistrorumque plerique eam solent in disciplinis, scientiisque docendis tenere rationem, quæ quam longissime abducat a vero. Multum veri auferunt præjudicatæ illæ opiniones, quarum innumeras Magistri illi nostri secum in scholas adferunt: multum veritati demunt illæ argutiæ, illæ ostentationes, illæ sycophantiæ, quibus isti admodum delectantur: multum nocet vehemens illa gloriæ cupiditas, quæ eos impellit, ut veritate relicta id unice exquirant, et amplectantur, quod populo, quod majoribus, quod æqualibus, quod discipulis suis omnium maxime adridere arbitrantur: multum obest effrenatum illud lucri desiderium, quo commoti unice operam dant, ut quamplurima scribant, quam plurima edant, quam plurima doceant; ex quo efficitur, ut maxima pars eorum, quæ docent, quæve in vulgus edunt, inanis sit et ostentationis, ac falsitatis plenissima: nam quod tempus scribendo, disputando, et in schola docendo impenditur, id totum cogitationi, et veritatis indagationi aufertur: multum a finibus veritatis arcet, atque repellit ingens illa disputandi, et adversarios refellendi libido, nam nunc quisque de sua tantum opinione tuenda laborat, et de veritate invenienda non modo sol-


lici-