Pagina:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu/20

Da Wikisource.
14 famiano strada

semel conditis diutius retinendis ob eadem voluntatum dissidia, quibus ne antiquetur aliquid, facile dum dissidetur, evincitur.

Sed accipite interea aptum ex eo, quod diximus, atque in loco consilium. Quisquis aut urbem condit aut certorum hominum societatem instituit, aut novum aliqua ratione principatum dominationemque molitur, plus spei repositum sibi putet in exteris longeque positis gentibus, quam in vicina principum ope. Namin nova omnis potentia finitimis principibus plerumque ingrata est. — Scilicet domui nostrae non metuimus, nisi ab vicinis aedibus, ne, si forte porrigant aedifícium, coelum nobis ac lucem obstruant.

Age, fundata iam urbs legum moenibus ita coërcenda est, ut duorum temporum rationem princeps habeat in ordinanda republica, belli pacisque. Pax difficilior est, ideo pluribus hanc quam bellum praesidiis fulciat. Etenim multa militiam iuvant: necessitas exprimit, timor externus regit, et si caetera deessent, hostis docet. At curam domesticam ipsa securitas dissolvit. Quis Furio Camillo, quo uno totiens stetit Romana res, inter arma praestantior fuit? hic tamen tueri se innoxium domi suae non potuit adversus tribunitium furorem, quominus in exilium reus ageretur. Marcium Coriolanum invictum bello civem civilis discordia perdidit. Nemo unus imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, opportunius calluit quam Kaeso Fabius; et tamen hic contra seditionem suorum remedium nullum habuit, certe non adhibuit. Adeo excellentibus etiam ingeniis citius defuerit ars, ut civem regant, quam ut hostem superent. Quare peccavit Romanae rei conditor (pace dixerim, sive Quirini sive Romuli) qui bello intentus eo leges, eo disciplinam contulit, pacem pene perdidit, dum neglexit. Quod si, quantum cives adversus externa bella militari exercitatione communivit, tantum contra intestinas discordias civilibus praeceptis armasset; nae illi multo sapientius urbi, quam aeternam esse decuit, consuluisset: nec Roma tot civium omni laude praestantium clades singulis ferme aetatibus deplorasset, nec felicior foris apud hostcs quam inter suos domi Romanus fuisset. Subit ingens animum admiratio, cum populum gentium victorem