Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/37

Da Wikisource.
30 pontano

navicula, aureo malo, velis etiam aureis?... Et hoc quoque praestabitur!... ut in continenti deambulantes, Britannicum secetis pelagus... Agite, loculi! capite iam auras quis sinum impleatis!... Et iam, ut video, oceano libare gliscitis...



Verum agite... inspicite... noscite!... Britanni’ne hi sunt quos, Roma proficiscentes, divertere hanc ad meritoriam video?... An me oculus fallit?... Profecto vestitus ipsa Britannici generis eos indicat... Accedam propius... Quin Britannissimi ipsi sunt!... Vobis et urbem et cantum, sacerdotes, relinquo: mihi quidem Oceano cauponariam rem facere decretum est, ut hodie aureola cymba piscator, Britannico in freto, aureum etiam rete in profundum jaciam. Heus, pueri! Bacchum in iudicium ad praetorem vocate! Dormientem tamen illum somno ne excitetis iubeo... Quin... Vernaciolo illum cado includite, ne, somno experrectus, Britannicumque forum ac Britannum iudicem timens, fugam arripiat. Nam et horrida vox, sermoque ipse horridior deterrere illum abunde potest... Tu quidem concinere illos iube, quo aut somnus Baccho fiat suavior, aut illo excitus, ac suavitate cantus delinitus, ludere argenteum ad poculum cum illis cupiat. Et id quoque praestate, pueri, ut nostro in penu sit qui Graece, qui Corsice, qui Ligustice sciat... etiamnum qui Cretice.