Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/39

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
32 pontano

III.


Caupo et viator.


C. — Antiquum et notum amicum peregre advenientem ut libens video! ut mihi iucundum est ipsum et complecti et alloqui!

V. — At ego, benevolentem compotorem invenire valentissimum, et laetor et habeo diis gratiam.

C. — Quam cum stomacho bene?

V. — Lupum in ventriculo gero...

C. — Ut cum siti?

V. — Exaruere pulmones calore et pulvere.


C. — Pueri, expeditissime afferte quo sitim levet... Heus! expergiscimini!...

V. — Atqui consilium est prius pulverem pallio excutere.

C. — Date linteolum... Ministrate frigidulam, qua et os et labra et faciem totam perluat.


V. — Ut me recreasti pocillo hoc crystallino!... Nil vidi unquam hoc ipso limpidius... Ut in eo salit nigellum tuum!... An, ut puto, est Casorianum?


C. — Reluite, pueri, pocula!... Miscete recentiusculum illud intimo e penu... Afferte... Centuresium hoc est... Cape! benivolentissime homo... Labra delibatim pertinxeris, pedes illico sentient... Mihi crede: illo in dolio Bacchus cum Vere lusitat... totum adeo doliolum flos est merus!


V. — Atqui putarim eo e dolio aurum scaturire...