Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/41

Da Wikisource.
34 pontano

Aurum profecto liquentissimum digitis teneo... Fusile quidem hoc est, et potatile... ut dicunt! Labellantim profecto ducam, non uno haustu. Euge, Bacchi deliciolum!... Anima mihi ipsa congeminata est olfactu solo... Viden ut ipsum aurum aurescit in cyatho?... Anima mihi ipsa trigeminata est labellatu uno...

C. — Salve, mi Geryones! salve, hospes Atlantice!

V. — Quid mirum triplicem me factum, si Centauresium potito?!... si tuum istud mihi penu Atlanta est ipsa illa beatorum insula?!

C. — Ah ah ah! Delinge, amabo, et hoc... (iniuriam enim, si hauseris, cadillo feceris...) et quidem substrictissimis labris... Fastinianum hoc est..., merum quidem Fastinianum!... reliquiae non modo huius, verum totius Campani penoris... Itaque sublibare te illud et quidem haustillatim volo.

V. — An forte verendum est, ne hodie Fastinianum hoc tuum nobis exhibeat negocium? Scis quam mihi non placeat fastus... Et hos quidem vereor Hibernici generis homines fastum in naso qui gerunt...

C. — Nihil Fastiniano hoc tuo suavi moratius est, rixas mirum est quantopere fastidiat somni solius amicum, atque blandiloquentiae. Sed, amabo, Hibernini hi sunt?

V. — Quin horum aliquot Scotia nuper ab ultima Romam devecti.

C. — Quaenam adventus causa?

V. — Animi pervicacia quaedam, dum persuadere sibi nullo modo possunt Romano Pontifici liberos esse. Itaque invenerunt Pontificem ipsum filii nuptiis praesidentem aurato in solio, filiam vero Romanas puellas invitantem ad choreas, atque