Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/45

Da Wikisource.
38 pontano

IV.


Altilius, Pardus, Charitaeus.


Al.(solo) Iudicabam actum cum Ioviano felicissime, quod, pace parta, regias res prope afflictas, magna sua cum gloria, maiore populorum tranquillitate, non restituisset modo, verum etiam stabilisset. Quanto autem secus et illi et nobis, qui eum amamus et colimus, acciderit, dicere dolor prohibet: nihil enim contingere aut illi indignius, aut nobis insperatius potuit.


Par. — Quid hoc est quod te tantopere sollicitum ac male habet? Nam et verba metior tua, et rem ipsam mirifice suspicor... Neque illud me parum turbat, quod hora tam intempestiva convenire me volueris, cum praesertim noverim in agendis rebus pensitatio quae sit tua.

Al. — Quid tu aut me sollicitum aut male habet, loqueris?... Quin cruciat, torquet, vexat, animum ipsum conficit.

Par. — Mali’ne tantum ex te audio?!...

Al. — Summum quidem malum! An non et summum et publicum tibi videatur malum?... senem, in quo tantum publice repositum esset tum opinionis tum spei, coepisse iam repuerascere?

Par. — Quid? repuerascere!...

Al. — An non puerum tibi videatur senex agere, qui, annos circiter sexaginta natus, magnisque honoribus functus, asinum sibi magno comparaverit, sericisque instratum ornamentis ascenderit? atque aurato freno, auratis habenis, versiculos etiam ne-