Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/55

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
48 pontano

illi debentur quae in me insunt, siqua digna laude insunt, omnia.


Par. — Miror Lucium Crassum corpore tam obeso, viribus non satis validis, clivum hunc quam amoenum, ascensu tamen non indifficilem, ut ex te tam saepe audio, pedibus frequentasse.

Act. — Mira etiam cum voluptate; nam et saepicule considebat sub arbusculis, aut muscoso aliquo conquiescebat in lapide, veterum poëtarum — aut siquos ipse lucubrasset — versiculos interim referens, multa etiam saepe aut ipse docens, aut nos qui eum sequebamur percunctatus. Ad haec dicere nobis solebat, quo labor ipse ascensionis esset levior, collem hunc Heliconem et sibi et nobis esse, neque posse Musarum ad templum nisi eo clivo perveniri, quem Virgilius ipse singulis ferme diebus ascendere esset solitus, ubi post et villam sibi comparasset, et moriens humari testamento cavisset.


Alt. — Recte sane haec, ut caetera, Lucius. Quando autem aliud nunc non agimus, missum illum tantisper faciamus, dum, quod nos tantopere male habet, sciscitemur illud, siqua via senis nostri delirio obviam iri possit. Age, Acti! Romae cum ageres, qualem se in obeundis Iovianus negotiis, qualem in suadenda aut componenda pace, nunc in urbe, nunc in castris aut in itinere ipso, egerit... explica, edoce, explana: nostrum omnium una res agitur.