Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/67

Da Wikisource.
60 pontano

fodias, quod, permadido solo ac liquescente terra, radices minus inhaereant, nec multo post mucidae effectae corrumpantur, verum impendente pluvia. Ubi enim sicco non tamen arescente solo plantam infoderis, radices ipsae magis ac magis terrae coniunguntur, et fossa ipsa imbrem statim insequentem cupientissime pariter ac siticulosissime recipit; fit etiam ut solum ipsum magis ac magis spissetur a pluvia, et radices alimentum suum terrae conciliatum, uberius multo ducant.

Ac ne te morer diutius, exigendo praesertim operi instructum, hoc age, mi Faselio: priusquam destinatam aggrediare operam, brassiculis illis — sunt enim perpaucae — sarculum benigne admove, fimumque radicibus propius sarriendo aggere, quippe quae, tamquam lacte suo destitutae, videantur pallescere ac de matre queri. Tu illis opera tua súbveni; nam et hero gratum feceris, et tibi iusculum paraveris, quicum bubulam concinnes, succidaque pervetere. Hoc est quod te agere destinatam ante operam velim.

Interea meam me operam asello reddere par est, ne queri de hero suo iure possit... «Heus age, puer! Siste huc ad me Cyllarum quam nitidissimum; atque id vide, ne dum serica illum veste ductitas, dum ludere feroculus cupit, calcibus in te insiliat! Novi ego Cyllarinas illecebras ac domini nostri blanditias...

Par. — Utinam ne hic hodie asinus nobilitate etiam Romana nos donet, agnominetque Asinios! Aures arrigite; idque in primis post saepiculam videte, ne mussitari a vobis quippiam sentiatur.