Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/83

Da Wikisource.
76 pontano


Cas. — Nulla.

Pont. — Novaculam fortasse adhibuit...

Cas. — Nullum adhuc illa fecit tonsum: putula tota est, nedum glabris femurculis.

Pont. — Illud quoque non est quod erubescas... Fateare, amabo; salitne, dum ipse salis, nostrum delicium?

Cas. — Et salit et subsilit, et auram inspirat, et scit quibus verbis paxillum surrigat... Fermentillam dicas!

Pont. — Quid hoc verbi, mi Caselio?

Cas. — An ignoras fermento contumescere panificiam materiam? Habet illa in manibus, in verbis, in ocellis fermentum.

Pont. — Venus bona! Ut blande, ut deliciose futurum est mihi cum fermentilla illa nostra!... Sed heus tu, mi Caselio, nihil ultra: continendus est sermo. Eccos philosophos! Exhibe vultum gravem advenientibus, ut si de ipsorum adventu collocuti simus hic diutius.


IX.


Pontanus, Caselio, Pardus.


Pont. — Video ne ego heroes meos?... Illi ipsi sunt! Dies hic profecto mihi futurus est oppido quam iucundus. Valeat omnino res asinaria! (a parte): Heus tu, Caselio, de Fermentilla nulla sit cum heroibus nostris omnino mentio. Atque ut illa secum magis ac magis gaudeat, asinum tam belle cultum, cuteque tam nitida, dono ad eam ducito! quo satis illam scio et ruris et suburbiorum puellas superaturam... specie comptu stratu, dum ad nuptias vocata, dum Puteolanas it ad balneas, etiam blandientibus crepitaculis.

Cas. — Here, mihi crede: hoc asello tibi ab illa