Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/85

Da Wikisource.
78 pontano

et meridies hermaphroditinas comparabis, et noctes.

Pont. — Amabo, quid nobis cum Hermaphrodito?

Cas. — Quod illa sic tecum amplexa innexa implicita accumbet incumbetque in lecto, itaque inhaerescet hederescetque tecum una, hermaphroditum simul ut agatis. Ego tum vobis inspergam et rosam et myrtum, et quos illa e citrio deliquavit rores. Verum approperant iam philosophi; ego ad eos praecurro.

(Facendosi loro incontro) Exspectati advenitis, viri boni! et herus de adventu quidem sollicitus erat vestro, quod diebus compluribus ad eum non venissetis... Scilicet domestica vos negotia impedierunt... Ipse vero de brassiculis diebus his sollicitus fuit admodum, quod eruculis averuncandis non medicamenta, non Catonianum illud Carmen quicquam profuerit: omnia exederunt holera bestiolae tam importunae!

Par. — Senex ergo noster etiam in hortis non caret molestia?

Cas. — Adite ad illum; liberabitis eum alia etiam molestia. Diem hunc pene dimidiatura transegit in volutando coelo, quod in manibus adhuc etiam versat. Cui, mea quidem sententia, cerebrum identidem volutatur; et ni ego accurrissem amiculo iniecto, dum coelum suspectat, et alvearia non videt, in ea illatus, apiculae illum confecissent. Mihi credite: senes tandem omnes, quique praesertim habiti sunt sapientiores, delirio corripiuntur. Senex autem hic noster non uno delirat modo. Sed non est nunc plura dicendi locus... Dicam apertius alias. Amore etiam insanit, ac nutrire sibi capillum coepit, qui tonso semper capite in hunc usque diem, atque in publicum processerit.

Par. — Faselio mi, dic obsecro: de asino quid est actum?