Pagina:Racioppi - L'agiografia di San Laverio del 1162.djvu/120

Da Wikisource.

- 112 —


ronues sacrificare? depone jam pertinaciam tuam; accede tandem, et Diis immola; quod si facere renueris, diversis suppliciis, variisque tormentis subjicieris.

§ 14. Sanctus vero Laverius Spiritu sancto fervens respondit: Audi me nequissime, et sceleste Agrippa, tibi enim notifico, quod Deum verum colo, et illi soli servio, et ideo poenas tuas floccifacio, tormenta tua non timeo, colesti adjutus suffragio, et virtute roboratus ab alto, mihi supplicia, quae minaris, non terrorem incutiunt, sed gaudium, non dolorem, sed refrigerium afferunt; gloriosus enim Deus in Sauctis suis, et tu ignoras; magna est potentia ejus faciens mirabilia, et non cognoscis: placida quippe locutione idem Dominas fideles suos admonere dignatus est dicens: Non potestis duobus Dominis servire. Et Joannes dilectus Apostolus ita nos hortatur Deum diligere: Filioli mei, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate;(*) charitas ex Deo est, et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum: qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est; in hoc perfecta est charitas Dei nobiscum ut fiduciam habeamus in die judicii; timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet; qui autem timet, non est perfectus in charitate: in hoc cognoscimus spiritum veritatis, et spiritum erroris: nos ex Deo sumus, qui novit Deum, audit nos, qui non est ex Deo, non audit nos; hoc testatus est idem Dominus dicens, qui ex Deo est verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis; idem Apostolus non (nos) docet quia in hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli, omnis qui non est justus, qui non diligit fratrem sumus, non est ex Deo, quoniam haec est annunciatio quam audivimus ab initio, ut diligamus alterutrum, nou sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum, et propter quod occidit eum? quoniam opera ejus maligna erant, fratris autem ejus justa: et tu scelestissime propter quid me vis occidere, nisi quia ex patro diabolo es, et opera tua maligna sunt? ego autem ex Deo et opera mea justa: omnes qui sunt ex Deo, debent pro fratribus animam poneré; et quare tu vis animam meam tollere, nisi quia ex diabolo es?

§ 15. Haec igitur audiens Profectus non sustinens hos sermones, sod furoris stimulis exagitatus, illico emanato edicto jussit venatoribus cunctis diversa ferarum genera aggregari, et suae presetiare adduci, ut sanctus Laverius illis traderetur ad perimendum.

§ 16. Quare non multis interjectis diebus secundum Agrippa; praceptum ferae; diversae fuerunt allate, inter quas leo, et tigris, taurus et leopardus, (,0) aper, et aliarum ferarum genera multa, quae simul accumulatae in dicta die per proclama in amplo foro circumsepto, singulae justa propriae natura, et virium proprietatem terribilibus vocis, et intollerabili sonitu aextuabant.