Pagina:Racioppi - L'agiografia di San Laverio del 1162.djvu/121

Da Wikisource.

- 113 —


§ 17. Omnibus ergo paratis, populo in magna multitudine confluente atque pertante coram Agrippa Praefecto pro tribunali sedente allatus est Laverius, et ad feris jussu Priefecti intromissus, qui paventibus cuuctis, et prae timore squalidis, ipse solus intrepidus signo Crucis armatus, Jesum invocans latus feris se obtulit, et in medium earum processit. Videntes autem eum forae omnes, quasi stupidae, et attornitae steterunt, nec sunt ausae eum attingere, quinimo ita affuit misericordia divina, ut omni feritate deposita, quasi oves mansuetae capite dimisso ad sancti pedes accurrerunt.

§ 18. Tonc Beatus Laverius sic allocutus est universum populum, qui aderat spectaus hujus oxaminis finem. Nunc videtis omnes, et clare conspicitis, qnam potens est Dominus meus Jesus Christus. Nunc cognoscitis quantum possunt qui diligunt ipsum Dominum corde puro, conscientia bona, et fide non ficta; pariterque percipitis, quod sunt demonia que Agrippa colit, ot Principes ejus(").

§ 19. Haec et similia loquente sancto Laverio stupefactus Agrippa angebatur magno dolore, et mira dementia exagitabatur cum tot poenis Christi martyrem cruciaret, et tantorum tormentis suppliciorum superare eum minime posset.

§ 20. Cumque complevisset Beatus Laverius locutionem ad populum, invocato Christi nomine ad feras conversus dixit: Christas Dominus noster, qui vos nasci praecepit, ipse vos a me compescuit ad ipsius gloriam, et fidelium corroborandam fidem, ut Agrippa, et omnes quod ipse est Deus verus, (’*) qui potens est in Coelo et in terra fiaciens signa, et mirabilia, et salvans omnes sperantes in se. Omnes autem Dei gentium demonia. Nunc ergo singular dantes gloriam Deo accedite ad pedes meos, ut impleatur propheticum dictum Spiritu sancto docente: Omnia sobjecisti sub pedibus ejus. Quae cunctae dejectis cervicibus jussa sancti Laverii implontes ad pedes ejus ceciderunt, et Dei martyrem adorantes singulre juxta proprietatem naturae, ac si exultantes, confusos sonitus vocum in Dei laudibus extulerunt.

§ 21. Tunc universa multitudo populi videns talia mirabilia in fide roborata, coepit glorificare Deum, dicens: Benedictus sit Deus vivens in saecula, qui dedit potestatem talem hominibus in se credentibus. Jacebant interea ferae ad pedes mnrtyris, oculis in eum cum mansuetudine intentis, ac si ejus jussa expectarent; et populus clamabat: Ecce quomodo Dei virtute obediunt ei.

§ 22. Tunc surrexit leopardus, et conversus ad tribunal Praefecti, qui nec virtutibus Dei compuuctus tanta miracula videns obstinatior erat in malo proposito, cum magna ferocitate fremens, ac si volens in eum irruere Laverii consensum exquireret, et expectaret. Sanctus autem Laverius ad leopardum accedens ad se rovolvit et dixit: In nomine Domini nostri Jesu Christi praicipio tibi, ne eum contingas; nos enim