Pagina:Raimondo Montecuccoli, la sua famiglia e i suoi tempi.djvu/597

Da Wikisource.

demiæ Tuorumque expetis Protectorem, atque ita honorificam procul dubio imponere cogitas provinciam, quam vel ideo promtus suscipere non prætermitto quia de Tuo Tuorumque primum constanti fervore dein optato pro bono publico et studio vestro secuturo emolumento minime dubito. Sicut igitur pro hac oblata mihi honorifica sparta præsentibus officiosissimas rependo grates, ita non minus, ubi imposterum laudabile Tuum in promovendo hoc studio desiderium pio viribus secundare potero, partibus meis haud quaquam deero, ac vicissim semper futurus sum. Viennæ, 27 novembris 1676 Ad officia paratissimus R. a. Monteuccoli

XVII Epitaphium <poem> Raymundus hic jacet Cujus virtute stant reges Maiores sortitus Quos tales decerent posteri Fulgorem natalium Claritate facinorum geminavit Puer literas Adolescens arma tractavit Vel cum ferre vix posset Nullum non laborem perpessus Seu cum militem disceret Seu cum gereret ducem Propriis meritis Gradatim Omnibus militiae honoribus insignitus Et Gradus omnes emensus Bellici consilii Praeses Et Princeps factus Caesaribus Regibusque Non semel instrumentum Victoriae Saepe securitatis causa Quam egregie exercuerat sub Ferdinandis militiam Ad Leopoldum usque pertraxit Strenum 50 annorum operam In gravissimis bellis Et expeditionibus praestitit Leopoldique auspiciis Poloniae Daniaeque Regibus coronas defiscit Pluresque irroraturus palmas Bellici sudoris imbre Vistulae eas Arabonis, Danubii, Maeni, Rheni Balthicique maris plantavit in ripis Fractis eorum cornibus Bajulare jubens exercitum juga Thracia Luna Bellici litui carminibus excantata Barbarorum acinaces Germano chalybe hebetavit Per suffocatorum aquis cadavera Saliens in triumphos Afflatos Rebellionis turbine subditos Ne excrescerent in aperta bella Suasit rebelles meti Ne subverteretur Germaniae cardo Et Romani Imperii cataractae Ne ruerent Ferreos pluteos objecit et valla Hector in bello Janus in pace Inter politicos christianus Inter aulicos pius Fortunatus sine ambitione Sine superbia eruditus Sine supercilio prudens Multorum annos