Pagina:Rivista italiana di numismatica 1889.djvu/97

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
80 cencio poggi


DOCUMENTO B.




Philippus V, etc.


1701, 24 Februarii

Petita a Senatu nostro per Venerabilem Collegium Iuris Peritorum Civitatis Novocomi approbatione et confirmatione Diplomatis diei 25 Novembris 1688 praeteriti, quod SS.mus Pontifex Innocentius XI recolendae memoriae elargitus est ipsi Ven. Collegio tribuendo haec decora, ut singuli I. C. Collegiati sint Comites sacri Palatii Apostolici, Aulaeque Lateranensis, ac auratae Militiae milites, cum facultate legitimandi, conferendi lauream doctoralem, condendi statuta, et utendi Torque aureo, cæterisque Comitum et Equitum hujusmodi insigniis, jussimus pro opportuna eiusdem approbatione tunc alterum ex Egr. Advocatis Fiscalibus nostris subjicere, cuius voto habito, reque in Senatu proposita, Decrevimus die XXI Februarii anni 1689 interinandum esse enunciatum Privilegium, eo abdito, quod respectu facultatis legitimandi uti libere valeant quo ad non subditos et bona ac jura huic Dominio non subiecta tantum; Respectu facultatis doctorandi pro maturiori deliberatione iungendos esse ordines antecedentes, et scripturas existentes in Cancelleria in materia doctorandi in Collegio Mediolani; Respectu Iuramenti fidelitatis Notariorum, illud referendum duntaxat ad munus et exercitium Notarii Apostolici, et ad materias Ecclesiasticas; Respectu autem usus tituli Equitis et Comitis, ac delationis Torquis aurei denuo audiendum Egr. Advocatum Fiscalem edoctum Censuimus ac demum respectu facultati condendi statuta, decrevimus hanc esse concedendam, dummodo per ordinem nostrum approbentur. Superventis postmodum, cum adhuc penderet cognitio coram Fisco, literis regiis nostris datis Matriti die XII Septembris anni 1691, et at ordinem nostrum per antecessorem Ill.ris L.um Ten.ti nostri remissi ut informaremus, et diceremus quidquid Nobis in hac re se se offerebat, eaque informatione facta per responsivam Consultationem eidem Ill.ri L.um Ten.ti nostro, in qua voti fuimus annui posse peritæ concessioni etiam quo ad usum tituli Comitis et Equitis cum limitationibus ibi expressis, restringendo tamen insignia Equitum ad sigillum in pectore gestandum, et a Senatu approbandum; mox superventis aliis novissimis literis Regiis datis Matriti die xxix Septembris anni 1700 proxime evoluti, remittentibus omnimodam approbationem Cognitioni Senatus iuxta interrinationem a Nobis factam, suprascripta die xxi Februarii anni 1689, et juxta limitationes contentas in praedicta consultatone super resservationibus factis in suprascripta Interinatione, et audito iterum superinde Fisco nostro,