Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
è davvero esistita la zecca di mesocco ? | 411 |
sed prorsus invalidam esse decernimus attentatum aut contraventum fuerit. Volentes insuper prenominato Jo. Jacobo uberiorem facere gratiam quo quanto abundius liberalitate et munificentia nostra se se donatam agnoscit tanto in nostra ac sacri Imperii obsequia promptiorem ac fideliorem exibeat eidem Jo. Jacobo et primogenitis et heredibus suis ei ordine prefato succedentibus ut quamcunque Monetam auream vel argenteam cudere seu cudi facere ut etiam quamcunque Monetam similiter auream vel argenteam fabricare et similiter fabricatam ad stampum eorum reducere et reduci facere quocunque tempore die et hora pro eorum beneplacito in dicto Castro Mosachi aut eius territorio absque cuiusvis alterius superioritatis recognitione aut requisitione possit et valeat, auctoritate et scientia quibus sapra gratiose annuimus et impartimur iuribus consuetudinibus aut aliis non obstantibus quibuscumque quibus espresse per presentes similiter volamus esse derogatam et super omnia predicta dictam comitatam Jo. Jacobum Trivaltium Comitem Mosachi eiusque heredes memoratum comitatum superiori ordine obtinentes una cum bonis et rebus eorum omnibus insuper et personis dicto Comitatui spectantibus ab omni inferiorum principum quorumcunque officialiumque suorum potestate jurusdictione tam in civilibus et criminalibus quam mixtis et imperandi facultate et auctoritate harum serie exhimimus et separamus assumendo eosdem unacum eorum et subditorum suorum bonis et rebus omnibus mobilibus et immobilibus, presentibus et futuris in nostram ac Sacri Imperii salviguardiam, protectionem et defensionem volentes ut hinc in antea omnibus gratiis libertatibus ac bonis et consuetudinibus quibus ceteri in nostram ac Sacri Imperii protectionem assumpti gaudent uti frui et gaudere possint suplentes preterea omnem defectam jurisque solemnitatem ac omnem maculam tollentes auctoritate profata si vel in dicto venditionis contractu vel alias quoquomodo intervenissent aut intervenire potuissent: Nulli ergo omnino hominum universitatum vel comitatum liceat hanc nostro roborationis, concessionis, confirmationis, derogationis ac decreti paginam infringere aut ei quovismodo ausu temerario contraire. Si quis vero secus temptare presumpserit nostram et Imperii Sacri indignationem et penam quinquaginta marcarum auri purissimi totiens quotiens contrafactum fuerit irremissibiliter se noverit incursurum quarum medietatem Imperialis nostri fisci sive erarii, reliquam vero partem antedicto Jo. Jacobo aut eius heredibus usibus decernimus applicandam presentium sub nostre Imperialis sigilli Majestatis appensione testimonio litterarum. Dat. in oppido nostro Imperiali Norimberge die decimaoctava mensis novembris anno domini millesimo quadringentessimo octuagessimo septimo regnorum nostrorum Romani quadragesimooctavo, Imperii trigesimo sexto, Ungarie vero vigesimo nono. Signata ad mandatum domini Imperatorie, pretereamcum sigilla magno pendenti in cera alba cum siriceo violaceo. A tergo signata: Matias Murimm.