genitorum descendendo. Qua deficiente qui secando post illum primogenitum ex dicto Jo. Jacobo genitus fuerit, et sic successive ordine primogeniti sui nati vel nascituri et primogeniti eorum primogenitorum usque in infinitum, quibus prorsus deficientibus primogeniti post illum secundum tertio et successive primogeniti quarto tertio cum sua genelogia deficiente et sic gradatim de singulo in singulum usque dum linea recta dicti Jo: Jacobi Trivultii prorsus extincta fuerit: qua per casum quemcunque deleta, ita quod ex linea eius masculina nemo sit superstes fratris sui maioris primogeni tua et eius descendentes primogenitis quibus similiter defficientibus reliquorum fratrum suorum cuiuscunque videlicet in ordine sue nativitatis primogeniti et eorum nati primogeniti. Quibus omnibus sublatis reliqui de domo et stipite nobilium de Trivultio proximiores gradu prefato Joanni Jacobo Trivultio et eorum primogeniti qui proximiores gradu si pares fuerint antiquiores et eorum primogeniti ordine prescripto perpetuis futuris temporibus se se in pubblicis sive privatis scripturis, actionibus, conventionibus, negociationibus ac aliis tractatibus quibuscunque Comites Mosachi appellare, nominare ac scribere possint ac valeant talesque ab aliis appellar!, nominari, scribi, teneri ac reputari debeant prefatumque castrum Mosachi et Vallem Misolchinam cum titulis, dignitatibus, honoribus, libertatibus, gratiis cum hominibus illi subiectis, terris cultis et incultis, pratis gerbis, nemoribus, furnis, molendinis, venationibus, piscationibus, aquaticis piscaticis et cum mero et mixto Imperio ac omnimoda jurisdictione homagiis et fidelitatibus ac universis iuribus, datiis, gabellis, pedagiis ac aliis redditibus, obventionibus, emolumentis, suis confinibus et pertinentis quibuscunque in antedicto venditionis instrumento contentis, ipsumque comitatus titulum ac iura, indulta, libertates, immunitates, gratias, homagia et honores prout supra ft mentio nostro Sacri Imperii aut alterius cuiuscumque iure si quod in dictis Castro et Comitatu Mosachi comperierit salvo libere possidere, uti frui et gaudere possint et debeant: hac tamen adiecta conditione ex mente et voluntate sepe dicti Jo. Jacobi Trivulti et auctoritate nostra Imperiali roborante et de novo constituente hinc in antea perpetuis temporibus valitura ut antedicti primogeniti pro tempore ad prelibatum comitatum Mosachi ordine successionis supradicto pervenientes eundem neque in totum partem neque aliquid de eius pertinentiis neque directe neque indirecte expresse seu tacite nec alio quovis colore vel ingenio humanitus possibili neque vendere neque obligare neque permutare neque inter vivos vel causa mortis neque ad pias causas nec in dotem dare, donare, legare, testari nec quovis alio titulo alienationis in aliquem alium transferre possint sed quod idem Comitatus cum suis iuribus et bonis absque aliqua diminutione ubi et cuiuslibet falcidie et trebellianice detractionis in dictis bonis auctoritate nostra predicta harum serie expresse derogamus neque ullo unquam tempore aut casu locum habere volumus transeat et perveniat de uno in alium primogenitum modo et ordine supradictis irritum et inane ac nullius fore momenti decernentes. Si quovis ingenio per quemcumque ex primogenitis prefactis etiam cum dispensatione centra nostram huiusmodi ordinationem et constitutionem obtenta qnam similiter harum serie nullas habere vires