Pagina:Rivista italiana di numismatica 1892.djvu/367

Da Wikisource.

su alcune monete inedite di alfonso i, ecc. 351

«in Terra lanzani constitutis et constituendis et aliis ad quos spectat et presentes fuerint presentate consiliariis et fidelibus nostris dilectis gratiam et bonam voluntatem. Scire vos volumus quod per nobilem et dilectum consiliarium et Uscerium Armorum nostrum Franciscum Sinier militem Magistrum Prove Siclarum Regni predicte Sicilie fuimus supplicati quod actento quod bis superioribus diebus fuerunt certa capitula et provvisiones per nostros predecessores, Monetariis, cuditoribus et aliis officialibus Sicle Civitatis nostre Neapolis confirmata concessa et data quibus Ipsi multis prerogativis et gratiis fruuntur et gaudent consimilem gratiam monetariis et officialibus sicle predicte terre lanzani concedere dignaremur cum minoris non sint condicionis et in consimili ministerio elaborent. Nos vero supplicationibus familiarium et domesticorum nostrorum presertim Justis gratiose admissis premaxime quia concessionem monetariis et officialibus dicte Civitatis Neapolis ut predicitur factam monetariis aliis et officialibus omnium huius Regni Siclarum fructuosam esse putamus et sic fuit nostre intencionis, tenore presentis predicta capitula seu provisiones cum consimilibus gratiis prerogativis favoribus et aliis quibus eadem concessa fuere monetariis, cuditoribus et aliis officialibus Sicle Civitatis Neapolis concedimus in presentiarum Universis et singulis cuditoribus, monetariis et aliis officialibus quarumcumque dicti Regni Siclarum et presertim dicte Terre lanzani. Que quidem capitula et provisiones licet hic non inserantur haberi volumus pro insertis et specifice declaratis at consimilem vim obtinere volumus ac si in presentibus nostris licteris inserta essent. Volumus tamen quod omnes et quicumque officiales et ministri predictarum Siclarum ponantur