Pagina:Rivista italiana di numismatica 1892.djvu/513

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

gride relative al corso delle monete milanesi 489


" Dominus Mediolani, Imperialis Vicarius generalis.

" Ad evitandum dampna plurima que secuntur subdictis nostris occaxione monete argenti nunc curentis, reduximus monetam ipsam ad precia contenta in crida quam vobis mittimus presentibus introclusam. Volentes et mandantes vobis quatenus cridam ipsam statim fieri faciatis in Civitate et episcopatu Regii et in ipsa contenta prò quolibet observari. — Datum Mediolani, primo octubris Mccclxxxiij.

(fuori)

" Nobili militi domino potestati nec non refferendariis et deputatis supra intratis civitatis nostre Regii.

" Mandato Magnifici et ex. domini domini Mediolani etc. Imperialis vicarius generalis, fiat crida qnod intentionis prefati domini est et vult quod de cetero omnes illi grossi et sexini novi tam fabricati nomine prefati Magnifici domini et condam bone memorie Magnifici domini domini Galeazii, quam illustris principis domini comitis Virtutum filii sui clarissimi: ab hodierna die in antea non expendantur neque recipiantur nisi solummodo ad computum imperialium decemocto pro quolibet grosso et imperialium quatuor prò quolibet sixino. Et pro dicto precio unusquisque tam nomine camere prefati domini, quam quarumcumque personarum comunitatis et singularum personarum suppositarum dominio prefati domini, de cetero teneantur dare et recipere de dictis grossis et sexinis pro dictis quantitatibus imperialium sub pena indignationis prefati domini nostri, non obstantibus aliquibus cridis, literis seu ordinamentis prefati domini in contrarium.

" Item quod non sit aliqua persona cuiuscumque conditionis vel status qui de dieta moneta grosorum vel sexinorum de cetero audeat vel presumat incidere seu fondere, nec de ipsa prò incidendo seu fondendo emere, seu extra teritorium prefati domini exportare pro fondendo vel incidendo ut supra sub aliquo colore, sub pena indignationis prefati domini et amissionis dictem onete "1.

  1. Archivio comunale di Reggio. Provvigioni ad annum.