Pagina:Rivista italiana di numismatica 1893.djvu/245

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
214 emilio motta
vabit dictum campionum, levando semper balantiam moderate et convenienter.


«Item quod in delivrantijs et assazijs fiendis tam in pondere quam in liga serventur modo infrascripti videlicet quod primo fiat levata a panno de ipsis denarijs bene et suffitienter mixtinatis super ipso panno in quantitate debita et suffitienti prò ipsis delivrantijs et asazijs et defferantur super tabulla ordinata coram domino Judice et supertitibus ac guardia et ibi iterum promisceantur, diligenter post modum per propriam sortem sumantur, ex ipsis denarijs ad quanti tatem onziarum duarum que incidantur per assazatorem modo debito et ordinato, prò assazijs per ipsum fiendis. Iterum fiat levata de super tabulla ex dictis denarijs ad quantitatem marcharum trium absque aliqua ellectione ruptorum nec crodatorum sed prout ex sorte pervenerint ex quarum ponderatione et numero remedium suum ordina tum utsupra fiat delivrantia debita per rectum juditium, et ita si fuerint in dicto eorum remedio juxta pondus approbentur et deliberentur, si vero non essent intra dictum reme dium in pondere suo, tunc liceat Magistro sive conductori ellectionem facere et extrahere de levioribus, donec reducantur et pervenient intra remedium superius ordinatum, taliter quod approbari et deliberari possint. Ex denarijs vero incixis utsupra per dictum assazatorem sumantur quarti duo unius onzie ex quibus fiant duo assazia more debito videlicet quarti unius prò quolibet assazio que assazia fiant et affinentur cum plumbo bene sincero et aprobato, et si repenta fuerint recte et bene pervenisse antequam ponantur in billantia declaretur per dictum assazatorem et cum consensu conductoris sive magistri si fuerint assazia pulcra et suffitientia ac bene perventa et tunc ponantur in ballantia et super fortiori eorum terminetur et judice tur de bonitate eorum quantum in liga, et si reperti fuerunt dicti denarj intra remedium predictum in liga, tunc deliberentur et aprobentur, si vero reperirentur esse in scarsitate infra dictum remedium tunc fondantur et destruantur in presentia dictorum superstitum vel mayoris partis eorum. Casu vero quod ipsa duo assazia non recte pervenissent ita ut de ipsorum perfectione dubitaretur tunc ex predictis denarijs incisis fiant alla assazia donec habentur duo recte perventa et aprobata super quibus fiat examen et experientia ipsorum assaziorum servato ordine predicto. Et ita facto dicto assazio et aprobato includatur assazium predictum cum cesalijs suis et simul ligetur et sigilletur per dictum dominum judicem, ac con-