«Item quod grossoni, grossi et sextini fabricentur sub cìmeis seu stampis dandis seu ordinandis per prefatum dominum ducem.
«Item quod dicti grossoni, grossi et sextini sint et esse debeant bene et laudabiliter fabricati, monetati et dealbati ita et taliter quod sint in rotonditate, dealbatione et cimatione laudabiliter completi monetati, sintque dicti grossoni et grossi cum omni debita diligentia adiectati in equalitate ponderis, habendo circa moderationem remedium tale videlicet: in duobus onziis de gravioribus ad duas onzias de levioribus gr. xij.
«Item quod in assagijs et delivrantijs fiendis serventur ordines et modi prout hactenus observatum est.
«Item quod dicti deputati teneantur facere solutionem operarijs prò grossonis d. xxj, monetarijs d. xj prò grossis et sextinis prout hactenus factum fuit, judici, assaziatori, taliatori ferrorum, custodibus et superstitibus modo consueto.
«Item quod dicti deputati tempore fabricationis dictarum monetarum, videlicet durantibus presentibus litteris, habere debeant solitam domum Ceche Mediolani et ipsa uti gratis et libere. Quodque possit et liceat eis facere seu fieri facere quascumque expensas tam prò reparatione et conservatione ipsius domus utiles et necessarias quam prò fornacibus, banchis et alys utensilibus diete domui pertinentibus et expedientibus, que expense sibi compensari et restitui debeant per cameram prefati domini.
«Item quod dicti habeant et habere debeant licentiam liberam et validam ferendi quecumque arma per civitatem et ducatum Mediojani, tam de die quam de nocte, et tam cum lumine quam sine lumine cum socijs quatuor.
«Item quod nulla persona cujuscumque gradus, dignitatis, condictionis, status et preheminentie existat audeat vel presuma t extrahere vel exportare, extrahi nec exportari facere de Civitate Mediolani nec eius ducatu quantitatem ullam auri et argenti in petijs, grana, vergis, bolzonalijs, nec monetis bolzonatis cujuslibet maneriey sub penna amissionis tocius quantitatis auri et argenti taliter exportati et omnium bestiarum, plaustrorum, equuorum, navium et aliorum quorumcumque instrumentorum et utensilium cum quibus et super quibus veheretur et conduceretur ipsum tale aurum et argentum, et ulterius sub penna pluri, et intelligatur quelibet persona dictam pennam incurisse eo facto cum eundo extra civitatem transierit custodiam ad quam deputati sint offìciales mercantie ad portas diete civitatis, que pene et earum quelibet perveniant et appli-