Pagina:Rivista italiana di numismatica 1893.djvu/426

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

documenti visconteo-sforzeschi, ecc. 377
centur ducalli camere prò tertia parte, prò alla tertia parte dictis deputatis et prò allia tertia parte in inventorem seu reperitorem ipsius auri et argenti.


«Item quod quelibet persona utsupra veniens de quibuscumque partibus ab extra Civitatem Mediolani vel ejus ducatum teneatur et debeat quamcumque quantitatem auri et argenti quam portaverit vel portari fecerit Mediolanum dare et consignare dictis deputatis, vel cui per ipsos deputabitur infra tres dies. Et hoc sub penna ammissionis ipsius auri et argenti, et dupli pretij ipsius auri et argenti applicand. ducali camere prò medietate, prò alla medietate dictis deputatis.


«Item quod nulla persona utsupra preter dictos deputatos vel quos ipsi deputa verint audeat vel presumat intra civitatem et corpora sancta emere, acquirere, vel mercari quovismodo, ingenio vel quesito colore aliquam quantitatem auri et argenti in petijs, grana, virgis, bolzonalijs vel alla quacumque forma, sub penna amissionis ipsius auri et argenti taliter empti vel exportati, acquisiti et ulterius sub penna fior, quinque prò marcha auri et argenti applican. utsupra. Salvo quod quilibet aurifex et faber magister apotece licite et impune prò necessarijs sue stationis, et non aliter possit emere argentum in bolzonalijs usque ad quantitatem marcharum quinque in ebdomoda et non ultra: in petijs vero et in grana nullatenus possit aurifex aliquis emere quantitatem ullam sine consensu dictorum deputatorum.


«Item quod de partibus penarum suprascriptarum nec aliqua earum spectabilibus aut spectabill dictis deputatis, aut accusatori vel inventori utsupra nulla fiat nec fieri possit vel debeat remissio contra voluntatem dictorum deputatorum et accusatorum.


«Item quod liceat dictis deputatis fabricari facere ducatos Mediolanenses sub stampo Ill.mi et ex.mi domini domini ducis spendibiles prò sol. Ixviij den. vj prout in cridis continetun qui duchati sint in liga a caratis xxiiij, hoc est auri fini, et in pondere super talea ducat. Ixvj prò qualibet marcha ita arrectati quod quilibet ipsorum ducatorum sit ad minus ponderis equalis cum campiono ordinato in dieta cecha, videlicet d. ij gr. xxj et novem undecimas unius grani, et quorum duchatorum quelibet delivrantia fiat hoc modo videlicet sumendo per primam sortem, absque ellectionem per superstites deputatos et non per aliquos alios marcos tres. Et si in quilibet marcha ipsarum intraverint ducat. Ixvj et non ultra tunc aprobentur pro bonis