Pagina:Rivista italiana di numismatica 1897.djvu/180

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
172 solone ambrosoli

qualificirt befindet, nach seinem Belieben per ultimam voluntatem, seu inter vivos quocunque modo gänzlichen übermachen verleihen, transportiren, überlassen, und cediren möge, alles von mehr beruhrter kais. Machtvollkommenheit, und in Kraft dieses Briefes, welchen nun des Fürsten von Portia Ldl. solches Unser Privilegium, oder eine, oder mehrere Gnaden derselben, wie obstehet, cediren, und theilhaftig machen wird, der solle solches nichtweniger, als wenn ihm das von Uns selbst verliehen wäre, nach seinem Gefallen nützen, und niessen, ohne männigliche Verhinderung „.


Fürst von Portiaischen Familie Herrlichkeiten. — (a pag. 67).




D.


" . . . . . . . . . .

Primogenitus comitis Hieronymmi Ascanij, Hannibal teneræ adhuc aetatis Porcia in Bavariam ad agnatum Maximilianum deductus, ab eodem sollicite educatus, & ad quaevis tum privata, tum publica studia, & equestria exercitia serio applicatus in omnibus, & singulis ad invidiam usque mire proficiens, prout ejus aevi commilitones hodiedum attestantur, ipsùmque quilibet cum eodem per aliquod agens tempus, in omni scibili magistrum: in juridicis alterum Catonem; in historia vero, & politicis omnino defæcatissimum, ac consummatissimum , jure merito judicaverit. Rarae profectò hoc saeculo in principe viro virtutes.

Non tantum hæres principis Francisci Antonij, sed & priùs Maximiliani agnati, ejùsque conjugis natæ L. B. a Spirinig, ac sic proprietarius dominiorum superioris, & inferioris Lauterbach, Hornegg, & Meillhoffen, nec non diversorum in Bavaria palatiorum, & honorum: occasione cujus per aliquot cum aula Bavarica tum ibi, tum in Belgio tempus morabatur: variàque ibidem obivit munia.

Sed vocatus ad capessendam praefati principis Francisci Antonij haereditatem se se Viennam contulit, ubi Leopoldo Caesari vix rara hujus principis talenta innotuére, eundem in suum ad aulam Moscoviensem resolvit magnum legatum. Quo audito duo id Caesari ministri improbàre: esse nimirum hunc principem ad delicatum hoc, & grave munus perquàm