Pagina:Rivista italiana di numismatica 1897.djvu/181

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

lo zecchino di porcía 173

juvenem; Quibus Caesar haec in terminis reposuit percunctando: An locuti sint in serijs principi a Porcia? negantes jussit, illi loqui; multum in hoc principe reperturos, quod illis deest, ut discant.

Quo autem fato legatio haec, ad quam eò magnificentiùs prò Caesaris gloria gerendam, magnos ex proprio princeps impendit sumptus, ad hoc usque momentum sensibiles, suum non sit sortita effectum, id passim ex aliis constat.

Interrupto ergo hoc legationis munere renuntiatur generalis Carolostadiensis Croaticorum, maritimorùmque confiniorum, cui per aliquot laudabiliter praefuit annos: ob aèris autem intemperiem ad sui conservationem necesse habuit id resignare.

Ad sedandum, in comitatu Goritiensi anno 1713 exortum rusticorum tumultum, audiendas, & decidendas causas, nec non puniendos authores, deputatur cum Christophoro comite a Wildenstein, moderno dignissimo directore regiminis Aust: Inter: & Joanne Josepho a Luidl, hodierno secretario, & referendario Int : Aust: Viennæ meritissimo, principalis commissarius, quam commissionem per decem menses, in loco Goritiae continuatam, cum susceptis in se sponte proprijs impensis feliciter terminavit: ut optimo jure de ilio dici possit, eundem non sibi, sed Cæsari natum, facultatésque ipsius magis bono publico, ac propriae utilitati deservire.

Dum vero invictissimus Caesar, & gloriosissimus triumphator Carolus VI. &c. &c. qui ob diurnam in vindicanda, & asserenda sibi avita Hispaniarum monarchia à Germania absentiam, subjectorum, ipsorùmque qualitatum notitiam, redux non habuit ex asse, talenta hujus principis percepit, eundem sibi à consilijs intimum efffectivum, suùmque archiducatus Carinthiæ supremum Capitaneum, & principalem Interioris Austriæ commissarium, ampia cum authoritate renuntiat.

Sed haec duntaxat fore praeludia ad altiora quis non videt?

aC DeVs hoC faXIt aMen1 „.


De Sukoviz (Adamus Matthaeus), Marcus Porcius Cato redivivus et in integrum restitutus in celsissimo Principe, & Domino, Domino Hannibale Alphonso Emanuele S. Rom. Imp. Principe à Porcía, &c. — Augustæ Vindelicorum, 1716. — (a pag. 89-92).


  1. Cronogramma dell’anno 1716 (MDCCXVI), in cui fu pubblicato il libro.