Pagina:Rivista italiana di numismatica 1897.djvu/186

Da Wikisource.
178 a. agostini

Comitibus, Baronibus, Militibus, Nobilibus, Clientibus, Capitaneis, Vicedominis, Locumtenentibus, Gubernatoribus, Vicegerentibus, Praesidentibus, Praefectis, Castellanis, Rectoribus, Magistratibus, Antianis, Vexilliferis, Potestatibus, Civius Magistris, Consulibus, et omnibus denique nostris, et sacri Imperii subditis, ac fidelibus dilectis, tam in Italia, quam in Germania, et alibi existentibus, cuiuscumque gradus, status, ordinis, conditionis, et dignitatis fuerint, ut saepefato Ill. Principi nostro Ferranti ex Marchionibus de Gonzaga, et antedictis eius filiis, haeredibus et successoribus legitimis in memorata libertate, praerogativa, et facultate cudendi Monetam in praenominato Castro et loco Castioni, ipsis jam per nos concessa, nihil prorsus negotii, molestiae vel impedimenti ullo quaesito colore directe vel indirecte exhibeatur, sed illos ea libere uti, frui et potiri sinant, et ab aliis quoque pro sua quisque parte omni id studio fieri curent, et secus minime faciant, quatenus nostram, et sacri Imperij indignationem gravissimam, et mulctam sexaginta Marcharum auri puri fisco nostro Imperiali, et parti laesae, omni spe veniae sublata, ex aequo pendendam incurrere noluerint, quam poenam temerarijs violatoribus, et contemptoribus huius nostrae concessionis ac gratiae irrogandam decernimus. In cuius rei fidem et testimonium has literas manu nostra propria subscriptas sigilli nostri Caesarei appensione communiri iussimus. Datum Viennae trigesima Maij Anno Domini Millesimo quingentesimo sexagesimo septimo.