Pagina:Rivista italiana di numismatica 1897.djvu/394

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
380 luigi rizzoli


DOCUMENTO VI.

mcccclxxxvi, die xx decembris.


Est magna indigentia obolorum tam in hac urbe quam in civitate Padue cum incomodo multo populi minuti desiderantis habere ex illis, Eapropter,

Vadit pars, quod auctoritate huius consilii mandetur massariis nostris ceche argenti ut cudi faciant de presenti ducatos quadringentos parvulorum sive obolorum predictorum quorum ducati ducenti sint pro hac civitate et alii ducati ducenti prout videbitur capitibus mittantur ad rectores nostros Padue dispensandos illi populo cum ordine quod remittant alterotantas argenteas monetas ad officium ceche prefatum.

(Cons. X., Misti, R. 23, e. 68).



DOCUMENTO VII.

mccccxci, die ultima augusti.


Quia oratores fidelissime communitatis nostre Padue; ad presentiam capitum huius consilii comparentes post declaratam necessitatem, et incomodum quam et quod patitur ille fidelissimus populus ob defectum obolorum, supplicarunt provideri de obolis, et de tali sorte obolorum qui non possint ab falsificatoribus viciari cum consequenti multiplicatione, cum damno postea dictorum fidelium, Eapropter

Vadit pars; quod auctoritate huius consilii, captum et deliberatum sit, quod in cecha nostra cudi debeant modo et in futurum bagatini sortis et qualitatis nunc huic Consilio ostense, que est valute duodecim ad marchetum, quia sunt ex ramine puro, expendendi in Padua et paduano territorio ad nationem predictam duodecim ad marchetum, et fiant cum imagine Sancti Marci in forma leonis ab uno latere et cum una cruce ab altero, sicuti etiam concessum fuit Veronensibus. Et pro nunc mandetur cudi et mitti ad cameram nostram Padue ducatos ducentos cum ordine et mandato ad illos rectores nostros, quod remittant ad capita et camerarium huius consilii alterotantas monetas auri vel argenti.

(Cons. X, Misti, F. 5).