Pagina:Statuti della Val di Leder.djvu/9

Da Wikisource.

3

LUDOVICVS


Miseratione divina S. R. E. Tit. Sanctæ Anastasiæ Præsbyter Cardinalis Madrutius, Episcopus Tridentinus etc. Notum facimus tenore præsentium, Quod fideles nostri dilecti Homines, et Communitas Vallis nostræ Leudri, Nobis exhibuerunt infrascripta Capitula, et Statuta, nuper ab eis reformata, regimen dictæ nostræ Vallis, et suæ Communitatis concernentia. Quæ quidem Capitula, et Statuta pro ipsorum omnium faciliori usu, ac maiore commoditate in Volgare idioma sunt redacta, Nobis humiliter supplicando, ut ea, auctoritate nostra, approbare, et confirmare dignaremur. Nos itaque attendentes ad publicæ utilitatis, et boni regiminis subditorum nostrorum conservationem, et augmentum, huiusmodi honestis precibus favorabiliter inclinati, dicta Capitula, et Statuta, sic ut præmittitur reformata, benigne approbanda, et confirmanda esse duximus, prout ea per præesentes approbamus, et confirmamus, nostro, et Ecclesiæ nostræ, successorumque nostrorum iure, ac Superioritate semper salvis. Mandantes Capitaneo, et pretori Ripę, cæterisque Vicarij, et Officialibus nostris, ut dictos Homines, et Communitatem huiusmodi Statutis uti sine contradictione, vel aliqua molestia permittant: committimusque ea observari debere, sub penis, de quibus in illis. Priora quoque omnia Capitula, et Statuta, maxime vero antiqua in latino posita, quibus hactenus usi sunt, pænitus annullamus, et abrogamus. In quorum fidem, et Testimonium præsentes fieri, nostrique sigilli iussimus, et fecimus appensione communiri. Datum in Arce nostra Boniconsilij Tridenti. Die vigesima sexta mensis Octobris. Anno Domini Millesimo, Quingentesimo, Nonagesimo.


Ad Mandatum illustriss. et Reuerendiss.
Domini Cardinalis et e. In Consilio.




Georg.Albert.