Pagina:Storia delle arti del disegno III.djvu/385

Da Wikisource.

s u l l e   R o v i n e   d i   R o m a. 367

Prætenduntque gravem nullo reparante ruinam.
Rara mihi veteris superant insignia formæ,
Effigiesque antiqua perit, vix illa putatur
Si prope conspiciar: sic me fregere labores
Assidui, longusque dolor, viduumque cubile,
Conjugibusque orbata domus: tot tristibus una
Majestas invicta viget, sintque omnia postquam
Obruta, supremis inerit per secula saxis
.   .   .   .   .   .   .   .   .   .   .
. . . Quot sunt mihi templa, quot arces
Vulnera sunt totidem: crebris confusa ruinis
Mœnia relliquias, immensa, & flebilis Urbis
Ostentant, lachrymasque movent.

e finalmente Urbano V., che cominciò a regnare l’anno 1352,. esponendogli le miserie della città in due lettere espresse con que’ termini, che gli dettava la tenerezza del suo cuore, e l’affetto, che nudriva per la città capo dell’Italia, e del mondo: Si quid forte notitiæ defuerit, scrive nella prima1, scito quoniam te absente abest requies, pax exulat, bella assuunt & civilia, & externa, jacent domus, labant mœnia, templa ruunt, sacra pereunt, calcantur leges, justitia vim patitur, luget, atque ullulat plebs infelix, tuumque nomen altis vocibus invocat neque tu illam audis, neque malorum piget, miseretque tantorum, neque venerabilis sponsæ pias lachrymas vides, teque illi debitum restituis... Sed quo animo, da quæso misericors Pater temerariæ devotioni mee veniam, quo inquam, animo tu ad ripam Rhodani sub aurata tectorum laquearibus somnum capis, & Lateranum humi jacet, & Ecclesiarum mater omnium tecto carens, & ventis patet, ac pluviis, & Petri, ac Pauli sanctissimæ domus tremunt, & Apostolorum quæ nunc ædes fuerat, jam ruina est, informisque lapidum acervus, lapideis quoque pectoribus su-


spiria


  1. Epist. zer. sen. lib. 7. epist. 1. oper. pag. 815.