Pagina:Storia delle arti del disegno III.djvu/394

Da Wikisource.
376 D i s s e r t a z i o n e

me città sì illustre, gli raccomandava d’invigilare, che non si facesse calce colle statue; che non si portassero fuori di Roma nè statue, nè altri marmi senza una espressa licenza pontificia; che non si rovinassero gli edifizj, e non si deformassero, e togliessero alla pubblica vista coll’appoggiarvi delle nuove fabbriche; dandogli facoltà di procedere contro chi facesse all’opposto colle pene corporali, o pecuniarie, oltre la scomunica; e coll’averne cura, mantenendole nette da’ bronchi, e piante, che colle loro radici le facevano screpolare: Dilecto Filio Latino Juvenali Mannecto, Civi Romano, Familiari, & Secretario nostro Paulus PP. III. Dil. Fili Salutem &c. Inter ceteras Romani Pontificis curas, illam quoque memorandam arbitramur, ut almæ Urbi nostræ Romæ, cui sedem primo universalis Imperii, deinde sanctæ Christianæ Religionis Deus concessit, cum religionis cultu etiam memoria veterum Monimentorum conservetur. Pertinet enim ad Fidei nostræ dignitatem, & gloriam, quod illius Caput in loco & capite tanti Imperii erectum est, digne quidem cum nullum in Terris Regnum, nulla dominatio majoribus refulserit virtutibus, quas Deus sua clementia remunerans, mutato per rerum humanarum instabilitatcm Imperio, substituit religionem cælestem, ut hac fulgentius, quam terrena potestate corruscaret. Quo magis postquam omnis Idolatriæ cultus ab ipsa Urbe sublatus est, & templa Idolis dicata in Dei nostri, & Sanctorum cultum abierunt, debuissent antiqua Urbis Monimenta conservari, ut in ipsis Templis, ad æternitatem, & splendorem ædificatis, divina magnificentius, & diuturnius celebrarentur, & ab invisentibus Urbis ruinas Deo laudes redderentur, qui tantas opes, & potentiam hominibus concessisset. Verum, quod non sine summo dolore referimus, factum est, imo sit quotidie, ut præter Gothorum, Vandalorum, atque aliorum Barbarorum, & Græcorum, ipsius quoque temporis injurias, nostra incuria, atque culpa, imo etiam dolo, atque avaritia veterum decora alta Quiritum lacerentur,


con-