Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
28 | tesoro letterario di ercolano |
TOM. V. P. I. II.
I. | Rhetores utpole reipublicae noxii ab ea capessenda arcendi. |
II. | Haud decet ob diviliarum cupiditatem rhetoricam artem exercere. |
III. | Sapientes vulgi favorem nihili ducunt. |
IV. | Quid in rhetoricae praeceptis το πελαγιζειν denotet. |
V. | Dialogos in dicendo temere a rhetoribus improbari; nec tamen fusam et perpetuam orationem ab ipsis, sed a philosophis inventam esse. |
VI. | Rhetores falso jactare a se potius juventutem, quam a philolophis vera politicae praecepta edoceri. |
VII. | Quae rhetores objiciunt adversus nimis accuratam philosophorum argumentandi rationem, exponuntur. |
VIII. | Objecta refelluntur. |
IX. | Frustra rhetores de parvis rebus ad populum agentes suam caussam jurisjurandi religione tueri. |
X. | Contra sophistas ostenditur justa et injusta, bona et mala alia ab iis esse, quae multitudo opinatur. |
XI. | Haud rhetores sua arte adjuvari, ut boni evadant, et existimentur. |
XII. | Decipi sophistas asserentes veritatem persuadendi vim non habere, et virtutem ipsam ignorari. |
XIII. | Eos ad rhetoricam confugere haud oportere, qui in judiciis periclitantur. |
XIV. | Conclusio totius disputationis. |
PHILODEMI DE DIGENDI LIBERTATE.
I. | Duplex statuendum est genus libertatis loquendi. |
II. | Quonam libertatis genere sapiens utatur. |
III. | Hujusmodi libertate adversus omnes utendum, etiam viros principes, et populos, non eadem tamen ratione. |
IV. | Per apophthegmata facilius et amicius monitionem accipi. |
V. | Sapientes viros non esse, nisi a sapientibus admonendos. |
VI. | Principes quoque viros sapientium libertatem ferre, modo ne sint sibi subjecti. |
VII. | Eosdem saepe prae pudore et infamiae metu cum sapientibus versari, ipsorumque monitione gaudere. |
VIII. | Nonnullos tamen variis de caussis omnem dicendi libertatem respuere; quin et ipsos monitores probris, et maledictis vexare. |
IX. | Inter hos mulieres, viri praepotentes, et senes praesertim recensendi. |