![]() |
Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. | ![]() |
QUARTO 577
danda veniundi, ejusmodi litte ran proférant, ut
oppida hominum et natales et merita expressa
teneantur. Deinde ut primo statim profitteantur
introitu, quibus potissimum studiis operam navare proponant. Tertio ut hospitia corum sollicita Censualium norit officium, quo ei rei
impertiant curam, quam se adseruerint expetisse. Idem immineant Censuales, ut singuli
eorum tales se in conventibus praebeant, quales esse debent, qui turpem inhonestamque famam et consociationes (quas proximas putamas esse criminibus) aestiment f ’ugiendas, neve
spectacula frequentius adeant, aut adpetant
vulgo intempestiva convivia. Quin etiam tribuimus potestatem, ut si quis de his non ita in
Urbe se gesse rit, quemadmodum liberalium rerum dignitas poscat, publice verberibus adfectus, statimque navigio superpositus abjiciatur
Urbe, domumque redeat. His sane, qui sedulam operam professionibus navant, usque ad
vigesimum aetatis suae annum Romae licet commorari Post id vero tempus, qui neglexit sponte
remeare, sollicitudine Praefecturae etiam impurius ad patriam revertatur. Verum ne haec
perfunctorie fortasse curentur, praecelsa sinceritas tua officium Censuale commoneat, ut
per singulos menses, qui, vel unde veniant,
quive sint, pro ratione temporis ad Africam
vel ad caeteras Provincias remittendi brevibus
comprehendat, his dumtaxat exceptis, qui Corporatorum sunt oneribus adjuncti. Similes autem brevis etiam ad scrinia mansuetudinis nostrae annis singulis dirigantur: quo , meritis
singulorum institutionibusque compertis, utrum
Tmmoscuij Vol. II. 3-