Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/474

Da Wikisource.

Petrus Deli tu dist. 13q Ulixes Famu»is dist. v:> Aurelius Ctarelius Lupus Spoletinus dist. 148. 1 2.436 DE POETIS URBANIS Invidit Vati Spartanus Rallius (Umbro Te gravibus recinens, pulchra Licina, modis. Et patria Eurotas licet hunc instruxerit arte, Te tamen Ausonio carmine ad astra tulit. Delie ni vires nosses sibi conscia virtus (1), Ipse tuas laudes haud timide exequerer. Sed quoniam praestat molem evitasse pericli, Quam grave curvato poplite fundere onus, 195 Cum tua llomulidiiiu volitet vaga fama per urbem , Ne male coepta canam, sit voluisse satis. A patria, a Musis, Phoeboque urbique Quiritum (2) Ac reus a populi publicus ore ferar, Ni tua multiplici studio praestantia Ulisse Pectora sacratis Vatibus annumerem. Notitia in tenebris nulla est adeo abdita rerum (3) Ingenio fuerit quin bene culta tuo; Omnia nam septem reserasti arcana sororum; Libera quarum Artes noscere corda decet. 200 Nec tibi deficiunt (bisseptem tempora lustri Cum superes) vires corporis atque animi. Clareli ingenua effigies frontisque serenae Blandus honos Musas ad sua castra vocat. Illius ex hilari genium dignoscere vultu Et mentem, et sensus , cordaque aperta licet. Nullae unquam poterunt fraudes se inferre Camoenis, Quas tibi lascivo murmure dictat amor. Hoc duce Nympha olim Venerisque perystera custos Fit volucris, volucri quae vehit axe Deam. 205 Per sylvas quoties nemorosis saltibus errat, Calliope aeternum sola ministrat opus, Armaque grandiloquo resonantia carmine Phoebus Ingerit, et gravibus verba sonora modis. (1) Haec Carmina sic in alio exemplari leguntur; Ni proprias nosset vires mihi conscia virtus, Deli luas laudes haud timide exequerer. Sed quoniam ingentis molem evitasse pericli, Quam grave inexpletum linquere praestat opus, Cum tua jam celebris volitet vaga fama per urbem, Ne male coepta canam, sit voluisse satis. (2) In al. ex. sic leg. Et patria, et Musis , Phoeboque, urbique Quiritum, Et reus, rc. (3) In alio ex. Nulla etenim tantum est abstrusa scientia rerum.