Pagina:Tiraboschi - Storia della letteratura italiana, Tomo VII, parte 4, Classici italiani, 1824, XIII.djvu/507

Da Wikisource.

limpidius (i). Haec quum dixisset, tum Davalus, quam disertus est, inquit, et callidus, Museti, qui ab initio sermonis veluti ex improvviso lacessitus, visus es maluisse veniam deprecari, quam culpa vacare, quasi haec omnia haud plane excogitata , atque in ordinem scitissime digesta , amplo et docto pectore minime contineres!.Magnum est enim hoc et praeclarum cum exactae eruditionis tuae, tum in hoc munere poetico perfectae facultatis argumentum, quod nobis tot poetarum ingenia, tamquam vultus ipsos et veras effigies, ex lineamentis et ductibus eorum operum, uti eximius artifex, elegantissime depinxisti. Adeo ut te jam amplius minime miremur, ex summo Jureconsulto summum etiam poetam evasisse, veluti quem domi toga deposita, quosque novos non modo excutientem libellos, sed curiose etiam ipsa opera atque ingenia poetarum penitissime terebrantem deprehenderimus. Utinam, inquit Musetius, haec tanta laus tumultuariis et sut reptitiis lucubrationibus meis obveniret; esset mihi profecto magnopere laetandum, si et hanc quoque secundam lauream Hetruscae musae capiti meo se imposituras esse promittere viderentur, quibus certe semper sum oblectatus , et nunc maxime etiam delector, quum e clamoso foro atque e Senatu molestis fatiga tum muneribus roeme recipere vel in Nidia Porticum, vel tenerioris officii causa ad illustres Dominas evolare contingit. Sed cur potius, Davale, hos sermones non tandem omittimus, et Jovium cohortamur, ut aliquid de soluta oratione pronunciet, et in ea clarissimos quosque vel digito saltem nobis ostendat? Neminem enim eo vel liberius vel fortasse doctius judicare posse existimaverim , ex his etiam, qui in parando stilo non ignobiliter desudant. Quippe quem ab ineunte aetate pedestri exercitationi deditum impigre (i) Molli ile’ poeti e degli scrittori fin qui dal Giovio nominati , c molli ancora di quelli de’ quali poscia ragiona, appena sono or conosciuti, ina doveano a que1 tempi godere di ■in qualrlic nome. Perciò questo passo del Giovio può servire di Supplemento alla Stona letteraria del secolo svi, c chi avesse agio di raccoglierne più minute notizie., ciò che a me non permette l’ampiezza cicli* argomento, potrebbe trovarvi molti lumi.